PL 180, col. 763

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

libro De officiis [(lib. I, cap. 48, t. II, col. 63)] : « Illa
igitur sunt nobis expetenda, in quibus perfectio, in
quibus veritas est. Hic umbra, hic imago, illic veritas.
Umbra in lege, imago in Evangelio, veritas in
coelestibus. Ante agnus offerebatur et vitulus; nunc
Christus offertur, quasi recipiens passionem, et offert
se ipse quasi sacerdos, ut peccata dimittat. Hic
in imagine, ibi in veritate, ubi apud Patrem quasi
advocatus pro nobis intervenit. »
In quo notandum est, quia in Veteri Testamento,
dedit Deus tantum figurae umbram, in Novo veritatem
cum figura, in futuro dabit veritatem non cum
figura, sed manifestam, ut tali profectu temporum
nos perfectae veritati viciniores ostenderet, quibus
post umbratam veritatem, nihil nisi eamdem manifestam

dari restaret. Vetus enim Testamentum veritatem
promisit, non dedit; Novum dedit, sed non
ostendit. Quid restat, nisi ut eadem veritas in alia
vita manifestetur? Unde et venerabilis Beda presbyter
ait in expositione hujus evangelici capituli: Non est arbor bona quae facit fructus malos
[(Luc. VI,
43)]
. In hac vita lumine sanctarum Scripturarum et
sacramentorum coelestium refectione opus habemus,
in futuro autem talibus non egebimus subsidiis, ubi
juxta Psalmistae vocem, quicunque apparuerint cum
justitia, satiabuntur manifesta gloria Christi. Quomodo
enim egebimus refectione ubi sempiterna erit
satietas? vel quomodo egebimus sacramento, quod
utique oculus corporaliter videt, cum Deus diligentibus
se, teste Apostolo [(I Cor. II, 9)] , quod oculus

non vidit, et auris non audivit et in cor hominis
non ascendit, praeparaverit?
Item cum ipse Dominus nobis praeceperit, quotiescunque
hoc facimus, facere ad suam commemorationem,
cum eum videbimus sicut est, quomodo
necessaria erit hujusmodi commemoratio, cum in
praesente ejus visione, nulla possit intercidere oblivio?
Unde D. Hieronymus in primam Epistolam ad
Corinthios: « Hanc ultimam memoriam nobis reliquit
quemadmodum si quis peregre proficiscens,
aliquod pignus ei quem diligit relinquat, ut, quotiescunque
illud viderit, possit et ejus beneficia et amicitias
memorari; quem si ille perfecte dilexerit, sine
ingenti illud desiderio vel fletu videre non potest. »
Ideo hoc Salvator tradidit sacramentum, ut per
hoc semper commoneamur, quia pro nobis mortuus
est. Nam et ideo cum accipimus, a sacerdotibus
commonemur, quia corpus et sanguis est Christi,
ut non simus ingrati tantis ejus beneficiis. Quia
igitur commemoratio mortis non erit necessaria
ad concitandum desiderium vel fletum, ubi non
peregre profecta, sed praesens semper erit vita
aeterna et gaudium, ideo Apostolus huic sacramento,
ne aeternum videatur, finem denuntians, ait: Quotiescunque
manducabitis hunc panem et calicem
bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat [(I Cor. XI, 26)]
.
Quod Augustinus exponens in libro
contra Faustum [(XII, c. 20 t. VIII, col. 236)] ait:
« Significat finem saeculi, quando erit sanctorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.