PL 180, col. 858

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

modum ecclesiastici regiminis, seu indulgendo, seu
puniendo, eamdem intentionem charitatis, eamdem
operationem servare salutis, ideoque canonicis regulis
non canonice utentes, sic praecepta praeceptis diverberant
et impugnant, ut aliquando per indebitam
gratiam, suum justitiae; aliquando per intemperatam
justitiam, suum gratiae locum auferant. Quia igitur
praecepta canonica variis personis, euntibus temporibus,
vario ordine, varia discretione, contemperanda
sunt, ut aliter haereticus, aliter peccator, aliter
subditus, aliter praelatus, sed et aliter et aliter arguendus
sit quicunque varia intentione, vel operatione,
vel conditione discretus, ad haec quantum dedit
Deus discernendum elaboravi, ut in canonibus adeo
intentionis, utilitatis, veritatis eluceret unitas, ut
nullam contrarietatis discordiam pararet aliqua eorum
diversitas. Cum enim universae viae Domini
sint misericordia et veritas, quia poenitentibus venia,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.