PL 180, col. 857

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

Quisquis sim, non pondus vel momentum temporis
quod Jethro Moysi pro modulo suo omnibus Catholicis.
Perpendens sanctae Ecclesiae statum variis
erroribus variisque schismatibus concuti, pro eo
quod praecepta canonum a pravis vel nesciuntur vel
negliguntur, a simplicioribus vero vel non suo intellectu
vel non sua discretione capiuntur, prout
votis meis omnipotens aspiravit gratia, ita omnibus
deduxi ad medium, ut discretione veritatis bonorum
adjuvaretur devotio, et canonicae auctoritatis evidentia
perversorum vinceretur contentio. Quia enim
praecepta canonica, alia sunt misericordiae, alia justitiae,
adeo discreta variis ordinibus, variis personis
et temporibus, ut nunc misericordia omnino remittat
justitiam, nunc justitia omnino dissimulet
misericordiam; qui per discretionem nesciunt tam
diversa temperare, putant ea sibi per contrarietatem
discorditer obviare: non attendentes nunc esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.