PL 180, col. 868
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
ut nullo modo foveant; sic fovent ut nullo modo
mordeant. Sed ponantur tres aliqui, unum idemque
vitium committere, alius malitia, alius ignorantia,
alius infirmitate; sitque ex his alius obstinatus, alius
desperatione fractus, alius poenitentia compunctus,
nunquid uno eodemque modo judicandum est de
omnibus? Utique poenitens est adjuvandus, desperans
relevandus, obstinatus vel confutandus vel tolerandus.
CAP. XXVIII. Quod iniqui si non possunt corrigi, sunt tolerandi.
Unde Gregorius in Pastoralibus, cap. 21 [10]:
« Cum dixisset subjectorum vitia aliquando prudenter
dissimulanda, sed quia dissimulantur indicanda,
aliquando et aperte cognita mature toleranda, aliquando
subtiliter occulta perscrutanda, aliquando
leviter arguenda, aliquando vehementer increpanda: »
postmodum de obstinatis ait: « Quos nequeo
corrigere, quasi superimpositum onus porto, sicut
Psalmista ait, supra dorsum meum fabricaverunt peccatores [(Psal. CXXVIII, 3)]
.
» Unde amborum de disciplina
et imprecatione leviter castigatus exhibet reverentiam
castiganti; asperitate increpationis offensus,
nec increpationem recipit, nec salutem. Sustinent
ergo sancti aequanimiter ut infirmos, quos emendare
non potuerunt castigatos. Blanda enim pietate
tolerandi sunt, qui increpari pro sua infirmitate
non possunt.
CAP. XXIX. Quod iniqui sint vitandi.
Sed econtra idem Ambrosius alibi: « Peccatum
quod cognitum non arguitur multos contaminat,
imo omnes qui norunt et non devitant, et, cum
possent arguere, dissimulant. Non enim sibi videtur
peccare, quando a nullo corripitur vel vitatur. »
Quod ita intelligendum est: Semper mente ne consentiamus,
aliquando etiam corpore, ne consilium,
vel auxilium, vel auctoritatem malitiae praebeamus.
Ut enim supra dictum est [(lib. IX, epist. 1)] , Gregorius
consiliarios Januarii episcopi excommunicavit,
quorum auctoritate et consilio scelus peractum
est. Item Eleutherius papa episcopus in epistola
sua: « Negligere cum possis perturbare perversos,
nihil est aliud quam fovere; nec caret scrupulo societatis
occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. »
CAP. XXX. Quod mali non sunt defendendi.
Unde in expositione Proverbiorum: « Os impiorum
operit iniquitatem [(Prov. X, 6)] . Impii sunt, qui
vel sua, vel proximorum errata, ne ad sanitatem
perveniant, defendendo contegunt. »
CAP. XXXI. Quod mali non sunt adulationibus blandiendi.
Unde Gregorius in Pastoralibus [(part. II)] cap. 19
[8]: « Vae qui consuitis pulvillos sub omni cubito manus,
et facitis cervicalia sub capite universae aetatis ad
capiendas animas [(Ezech. XIII, 18)]
. Quasi pulvillo cubitus
vel cervicalibus caput jacentis excipitur, cum corruptionis
duritia peccanti subtrahitur, eique mollities
favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat,