PL 180, col. 869

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

quem nulla asperitas contradictionis pulsat. Sed
haec rectores, qui seipsos diligunt, his procul dubio
exhibent, a quibus se nosci posse in studio gloriae
temporalis timent. »
CAP. XXXII. Quod malis praelatis adulatio non est impendenda, sed contradictio.
Sed ex eadem adulatione, unde hic rectores erga
subditos: inde alibi cap. 17 [6]: « Subditos erga
rectores ostendit arguendos. Plerumque rector eo
ipso quo caeteris praeeminet intumescit, et dum ad
usum cuncta subjacent, dum ad votum velociter
jussa complentur, dum omnes subditi, si qua bene
gesta sunt, laudibus efferunt, male autem gestis nulla
auctoritate contradicunt, dum plerumque laudant
etiam quod reprobare debuerant; seductus ab his

qui infra suppetunt, super se animum tollunt, et
dum foris favore circumdatur, intus veritate vacuatur. »
Ecce quomodo corporaliter vitandi sunt mali,
tam praelati quam subditi, ne scilicet favoris auctoritate,
vel defensionis auxilio, vel ascensus consilio,
malum et nostrum et suum cumulemus. Unde idem
alibi (part. III, cap. 31 [17] subditos ne usque ad
consensum et favorem malorum praelatis subjiciantur
admonet, dicens: « Admonendi sunt humiles, ne plusquam
expedit sint subjecti, ne cum student plusquam
necesse est hominibus subjici, compellantur etiam
vitia per adulationem scilicet numerari. »
CAP. XXXIII. Quod in malo non est obediendum.
Unde Ambrosius in libro De paradiso: « Non
semper malum est non obedire praecepto. Si bonum

est praeceptum, honesta est obeditio. Quod si improbum
est, non obedire utile. »
CAP. XXXIV. Quod praelati mali sunt arguendi et corripiendi a subditis.
Vere enim nisi subditi malis praelatis vitabundi
aliquando sint, ne ad votum mala jussa compleant,
sed cum auctoritate mala eorum reprobant, ut contradicant
seductioni illorum, reos se sciant. Si enim
asina Balaam sessorem usque ad gladium angeli subvexisset,
nonne uterque eorum sententiam subisset?
Nunc autem ei restitit, calces allisit, verbis contra
naturam increpavit, sicque se ut illum servavit. Sic
et Paulus restitit in faciem Petro, quia reprehensibilis
erat. Unde scriptum est in epistola (82) ad Hieronymum:

« Petrus quod fiebat a Paulo utiliter libertate
charitatis sanctae ac benignae pietate humilitatis
accepit, atque ita rarius ac sanctius posteris
praebuit exemplum, quo non dedignarentur majores,
sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus
corrigi, et prioribus quasi Paulo confidentius
auderent etiam minores pro defendenda evangelica
veritate, salva fraterna charitate, resistere. Nam,
cum satius sit a tenendo itinere, in nullo quam in
aliquo declinare, multo tamen est mirabilius et laudabilius
accipere libenter corrigentem, quam audacter
declinare deviantem. »
CAP. XXXV. Quod praelatus correctionem subditorum libenter amplecti debet.
Item Gregorius in Pastoralibus [(part. II)] , cap.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.