PL 180, col. 870

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

19 [8]: « Praelatus qui prava studet agere, et tamen,
ad haec videt subditos tacere, ipse sibimet testis est
quia plus veritate se appetit diligi, quam contra se
non vult defendi. Hinc Petrus increpationem Pauli
libenter accepit [(Galat. II, 11)] ; hinc David correctionem
subditi libenter audivit [(II Reg. XII, 7)] , quia
et rectores boni dum privato amore diligere se nesciunt,
liberae puritatis verbum a subditis, obsequium
humilitatis credunt. » Sed ecce cum superius
visus sit dicere, ut subditi praelatis fraterne et
libere contradicant et arguant, et praelati haec a
subditis benigne et humiliter suscipiant, dicens:
« Laudabile quidem esse subditos corrigere, sed
laudabilius praelatos correctionem audire, » haec
contradicere videtur, quod modo temere et indiscrete

fiat. Unde subdit:
CAP. XXXVI. Quod subditi non temere vel amare, sed humiliter et discrete praelatos reprehendere debent.
« [(Ibid.)] Sed inter haec necesse est, quatenus subditorum
mens, cum quidem recte sentire potuerit,
sic in vocis libertatem prodeat, ut tamen libertas
in superbiam non erumpat, ne, dum forte immoderatius
linguae eis libertas conceditur, vitae ab his
humilitas amittatur. » Hic de superioribus nihil retractat,
nisi tamen ut humiliter fiat.
CAP. XXXVII. Quod subditi, quamvis praelatorum vitia reprehendant, tamen eis exhibere debent subjectionis reverentiam.
Item [(part. III)] in eodem capitulo 28 [4]: « Admonendi

subditi sunt, ne praepositorum suorum vitam
temere, id est non suo ordine, vel non suo tempore,
vel aliis incompetentiis judicent, si quid eos agere
reprehensibiliter vident, ne unde mala recte redarguunt,
inde per elationis impulsum in profundiora
mergantur; sed sic rerum prava apud se dijudicant,
ut tamen divino timore et amore constricti,
sub eis jugum reverentiae non recusent. » Facta
quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt,
etiam cum recte reprehendenda videantur; quia
nec vehementer, nec amare, sed leniter et secrete
ad tempus sunt arguenda. Si enim praelatus secrete
peccat, ut etiam superius de subditis dictum
est, secrete arguendus est a subdito. Quod si secretum

publicaverit, sicut Cham damnabitur, quia
patris verenda detexit.
CAP. XXXVIII. Quod subditi praelatorum occulta vitia publicare non debent, sed magis tolerare, ne cum merito constituatur plebis princeps, culpam suam in eis vindicent.
Unde Anacletus papa in epistola sua (3) omnibus
episcopis, cap 5: « Sententia Cham filii Noe damnantur
qui suorum doctorum vel praepositorum culpam
produnt qui patris pudenda non operuit, sed
deridenda monstravit. Doctor autem vel pastor Ecclesiae,
si a fide exorbitaverit, erit a fidelibus omnino
corrigendus, sed pro reprobis moribus magis
tolerandus; quia rectores Ecclesiae a Deo judicandi
sunt, sicut ait Propheta: Deus stetit in synagoga

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.