PL 180, col. 871
De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne
deorum; in medio autem deos dijudicat [(Psal. LXXXI,
1)]
. Unde oportet unumquemque fidelem si viderit
aut cognoverit plebes adversus pastorem suum tumescere,
aut clerum detractionibus vacare, hoc vitium
pro viribus exstirpare, prudenterque corrigere
satagat, nec eis in quibuscunque negotiis misceri,
si incorrigibiles apparuerint antequam suo
reconcilientur doctori, praesumat. » In quo intelligendum
est, vel occultas pastorum sicut aliorum
culpas, vel etiam eorum manifestas Deo peculiarius
quam aliorum reservandas. Si enim omnino
Dei judicio sunt reservanda praelatorum peccata,
quid ergo deponi et damnari pro variis suis culpis
imperant judicia ecclesiastica? Hic autem nihil de
superioribus retractat, ubi detractionem, et paternorum
secretorum publicationem, nec correctionem,
sed derisionem vetat: et in his etiam non
omnimodo, sed magis tolerandum mandat, et causam
quare tolerandus sit eodem capitulo adjecit;
quia forsitan pro subditorum merito ille delinquit.
Ait enim pro meritis plebis saepe pastores depravantur
Ecclesiae, ut proclivius corruant qui sequuntur.
Capite enim languescente, facilius reliqua corporis
inficiuntur, sicut scriptum est: Omne caput
languidum [(Isa. I, 5)]
, etc., tolerare enim debent
quem sua culpa vident languentem.
CAP. XXXIX. Quod praelatus a subditis, nisi a fide deviaverit, magis tolerandus est quam accusandus aut detrahendus.
Item capite 2 [(epist. 2)] , Fabianus praesul omnibus
episcopis: « Statuentes apostolica auctoritate
jubemus, ut pastorem suum oves, quae ei commissae
fuerint, nisi in fide erraverit, reprehendere non
audeant. Si a fide deviaverit, erit corrigendus
prius secrete a subditis. Quod si incorrigibilis, quod
absit! apparuerit, tunc erit accusandus ad primates
suos, aut ad sedem apostolicam. Pro aliis vero
actibus suis, magis est tolerandus quam accusandus
ab ovibus suis, aut publice derogandus; quia,
cum in eis a subditis derelinquitur, ejus ordinationi
obviatur, qui eos praetulit ei, dicente Apostolo: Dei ordinationi resistit, qui potestati resistit
[(Rom.
XIII, 2)]
. » Quod decretum cum fere idem sit quod superius,
eodem modo est intelligendum; quia non
omnino, sed magis est tolerandus, nec revera publice
est derogandus, ne contrarium sit aliis decretis.
Et ne ea quae in praelatis occulta sunt, admodum
Cham filii Noe publicari debeant, testatur Alexander
papa omnibus episcopis, cap. 1, [(epist. 1)] :
« Statuentes decernimus, omnes qui suos patres
persequuntur, aut amovere vel dilacerare manifeste
nituntur, infames esse, et a liminibus ecclesiae
alienos usque ad satisfactionem fieri. Qui ideo
infames efficiuntur; quia patres persequuntur,
quia scilicet persequi odiosorum et inimicorum est. »
Unde Anacletus in epistola sua [(3, cap. 5)] : « Deteriores
sunt qui doctorum vitam moresque corrumpunt,
his qui substantias aliorumque praedia diripiunt.
Isti autem ea quae extra nos sunt, licet nostra