PL 180, col. 881

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

noverunt, et Deus eum novit, Deus permittit baptizari
per eum qui sibi tenuit potestatem. » In quo
videtur innuere, quod mali, si cogniti fuerint, baptizari
non possunt. Sed ne sibi vel caeteris sanctis sit
contrarius, non de quocunque modo cognitis, qui
rationalibus de causis saepe in Ecclesia tolerantur,
intelligendum est: sed de ita cognitis, tanquam ultro
confessis, vel ordine judiciario convictis, quibus
divinum ministerium propter scandalum Ecclesiae
non committitur, cum quibus Apostolus nedum
sacramenta communicare, sed nec cibum carnalem
vult nos simul sumere. Unde Augustinus in libro
De poenitentia [(serm. 351, n. 10)] : « Apostolus ait: Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si quis
frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens,

aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax,
cum hujusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de
his qui foris sunt judicare? nonne de his qui intus
sunt judicatis? De his autem qui foris sunt, Deus judicabit.
Auferte malum a vobis ipsis
[(I Cor. V, 11)]
.
Quibus verbis constat auferendos esse malos ab Ecclesiae
communione; nec contrarium est huic loco,
quod alio loco dicit Apostolus: Tu quis es qui judicas
alienum servum? Suo domino stat aut cadit [(Rom.
XIV, 4)]
. Noluit enim hominem ab homine judicari ex
arbitrio suspicionis, vel extra ordinem usurpato
judicio; sed potius ex lege Dei pro ordine Ecclesiae,
sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum.
Alioquin cur dixit: Si quis frater nominatur
fornicator, nisi quia eam nominationem intelligi

voluit, quae fit in quemquam cum sententia ordine
judiciario atque integritate profertur? » Quapropter
ita dicendum est: Si homines non noverunt malum
eum ut confessum vel convictum, habita de eo cognitione
canonica, id est si notabiliter et damnabiliter
non noverunt, baptizari permittit Deus antequam
damnatus sit per eum quia suo ministerio,
quamvis indigne, tamen utitur catholice. Qui damnatus
sicut sibi indigne, ita aliis inutiliter ministrat;
quia nullus ei debet communicare postea. Alioquin
enim nisi cogniti mali in Ecclesia rite baptizare possent,
cur alibi idem Augustinus testaretur Joannem
novisse mysterium baptismi transiturum et in bonos
et in malos? Quod ille novit futurum, hoc ego praesens.

Unde Augustinus [(tract. 5, 11 et seq.)] : « Noverat
Joannes Baptista potestatem a Domino in neminem,
sed ministerium transiturum in bonos et
malos. Non exhorreat columba ministerium malorum;
respiciat Domini potestatem. Quid tibi faciat
malus minister ubi bonus est Dominus? Sed dicit
haereticus: Non habes baptismum, quia malus dedit.
Si malus est Christus, inquam, et malus mihi dedit.
Video quis fuerit minister: de officiali non disputo,
nolo discutere causam officialis. Fuerint homines
qualeslibet; ego a Christo accepi. Non, inquit,
sed ille malus episcopus te baptizavit. A Christo
baptizatus sum ego: novi, quia docuit me columba
quam vidit Joannes. Sint justi ministri si volunt;
sin autem noluerint esse justi qui super cathedram

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.