PL 180, col. 882

De misericordia et justitia (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

Moysi sedent, securum me fecit magister
meus, de quo dixit Spiritus ejus: Hic est qui baptizat [(Joan. I, 33)]
.
Scribae et Pharisaei, inquit, super
cathedram Moysi sedent. Si fuerit justus minister,
computo illum cum Paulo, qui gloriam suam non
quaerit, dicens: Ego plantavi, Apollo rigavit; Deus
autem incrementum dedit. Neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum dat
Deus [(I Cor. III, 6)]
. Qui fuerit vero superbus minister,
cum Zabulo computatur, sed non contaminatur
donum Christi, quia per illum fluit purum, per
illum liquidum transit, venit ad fertilem terram.
Scio quia lapis ex aqua fructum ferre non potest,
et per lapideum canalem transit aqua ad areolas.
In canali lapideo nihil generat, sed hortus plurimum

fructum affert. Spiritualis enim virtus sacramenti
ita est ut lux, et ab illuminandis pura excipitur,
ut sic per immundos transiens non coinquinetur. »
Item in eodem [(tract. 5, n. 18)] : « Dedit
baptismum Judas, et non est baptizatum post Judam.
Dedit Joannes, et baptizatum est post Joannem;
quia qui datus est a Juda baptismus Christi erat;
qui autem a Joanne Joannis erat. Non Judam Joanni,
sed baptismum Christi etiam per Judae manus
Joannis dato recte praeponimus [(ibid.)] . » Item:
« Quod Judas baptizat, Christus baptizat; sic ergo
quos baptizat ebriosus, homicida, adulter, Christus
baptizat. Non timeo illos malos, quia columbam
attendo per quam mihi dicitur: « Hic est qui baptizat. »
Item: « Sacramentum Ecclesiae tam magnum

est, ut nec homicida ministrante polluatur: sed et
hoc non solum malis ministris, scilicet [sed et] laicis
conceditur, si necesse sit. »
CAP. LV. Quod baptisma est ratum etiam a laicis pro aliqua necessitate datum.
Unde Gelasius cap. 17 [(epist. ad episc. Luc. Brus.
et Sicil.)] : « Diaconi absque episcopo vel presbytero
baptizare non audeant, nisi praedictis fortasse officiis
longius constitutis, si necessitas extrema compellat,
qua et laicis Christianis hoc plerumque
conceditur. »
CAP. LVI. Quod sacramenta a quovis Catholico, quamvis peccatore, ministrari possunt et consecrari, nec a bono majus, nec a malo minus perfici.
Sed quia de baptismatis sacramentis dictum est,
de eucharistia videamus si vere et utiliter consecrari
vel ministrari possit a quolibet peccatore,
sed tamen catholico. Unde Augustinus: « De corpore
Domini intra catholicam Ecclesiam in ministerio corporis
et sanguinis Domini nihil a bono majus, nihil
a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito
consecrantis est, sed in verbo efficitur Creatoris
et in virtute Spiritus sancti. Si enim in merito
sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret.
Nunc autem sicut ipse qui baptizat, ita ipse qui
per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem, et
transfundit in sanguinem; credendum est enim
quod in verbis Christi sacramenta conficiantur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.