PL 181, col. 602

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

in resurrectione debitum super nos dominatum accepit:
sicut praemisimus, cum tunc dixisset: « Data
est mihi omnis potestas in coelo et in terra [(Matth.
XXVIII)] . » Praedestinatus est, inquit, esse Filius Dei
in virtute ex resurrectione, et hoc secundum Spiritum
sanctificationis, id est secundum quod Spiritus
sanctus eum sanctificavit ab ipso exordio conceptionis
ejus. Nam per Spiritum quo sic sanctificatus
fuerat, suscitatus est a morte, ut esset eo modo
quo diximus, Filius Dei, quia et nobis dicitur: « Qui
suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia
corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus
in vobis [(Rom. XLVIII)] . » Vel praedestinatus est, ut
diximus, secundum humanitatem ut esset Filius
Dei in virtute, id est in eadem potentia cum Patre

per unionem Verbi, cui personaliter homo ille unitus, secundum Spiritum sanctificationis,
id est secundum
quod operatus est Spiritus sanctus conceptionem
ejus in utero virginis. Qui Spiritus est sanctificationis,
quia sanctificat omnes qui sanctificantur.
Et haec sanctificatio est a resurrectione mortuorum,
id est incipit a remissione peccatorum. Qui
enim mortui sunt in anima, prius resurgunt a morte
peccati, et tunc sanctificantur per Spiritum sanctum.
Et tales mortui qui sic ad vitam redeunt,
sunt Jesu Christi Domini nostri. Praeordinati enim
sunt ad vitam ut sint membra Christi; ideo non
perseverant in morte peccati, sed poenitendo resurgunt.
Itaque cum audimus, Filius Dei in virtute
Jesu Christi, vel Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis

Jesu Christi, vel Filius Dei ex resurrectione
mortuorum Jesu Christi, cum dici potuisset
usitate, in virtute sua, vel Spiritum sanctificationis
suae, vel ex resurrectione mortuorum ejus, vel mortuorum
suorum, non cogimur intelligere aliam personam,
sed unam eamdemque, scilicet Filii Dei Domini
nostri Jesu Christi, per quem accepimus gratiam.
Ad commendationem suae personae commendaverat
Evangelium quod ipse praedicat, et ad
commendationem Evangelii commendavit Christum
qui auctor ejus est. Et nunc, quid ipse per eum sit
adeptus, indicat. Quasi dicat: Talis ac tantus est
Christus, per quem mediatorem accepimus a Patre
ego et Barnabas vel caeteri apostoli gratiam et apostolatum:
gratiam,
cum omnibus fidelibus; apostolatum
vero, non cum omnibus. Si tantummodo
apostolatum diceret se accepisse, ingratus esset
gratiae qua illi peccata dimissa sunt, et tanquam
meritis priorum operum accepisse videretur apostolatum.
Optime ergo tenet ordinem causae, ut nemo
audeat dicere meritis vitae prioris ad Evangelium se
esse perductum, cum nec ipsi apostoli accipere apostolatum
proprie potuissent. nisi prius communiter
cum caeteris gratiam, quae peccatores sanat et
justificat, accepissent. Prius itaque gratiam, qua
purgarentur a peccatis et sanctificarentur, acceperunt;
et post apostolatum, id est legationem ut excurrerent
ubique praedicare ipsam Evanglii gratiam ad obediendum fidei,
id est obediatur fidei,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.