PL 181, col. 603
Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne
pro nomine Christi, id est ut omnes credant in
Christum, et signentur in ejus nomine qui salvari
cupiunt. Et hoc fiat non in Judaeis tantum, sed in
omnibus gentibus, ubicunque per totius orbis amplitudinem
diffusae sunt gentes. Vel obediatur fidei ut
faciant fideles quaecunque fides expetit, non solum
credendo, sed etiam operando: et hoc pro nomine
Christi, id est pro gloria ejus, non pro sua, scilicet
ut in bonis quae fecerint, non suam, sed Christi gloriam
quaerant; nec suum, sed Christi nomen magnificare
cupiant. Accepi, inquit, apostolatum in
omnibus gentibus, ut in eis obedire faciam plurimos
fidei pro nomine Christi glorificando. In quibus
gentibus, super quas scilicet mihi datus est apostolatus, estis etiam vos.
Hoc dicit ut familiarius
admoneat. In quibus fidei obedientibus estis et vos,
o Romani! qui per gratiam praedicationis estis ad
fidem vocati, et estis non eorum qui vos vocaverunt,
sed Christi ad quem vocaverunt.
Vocati enim Jesu Christi estis, id est ad hoc vocati
ad fidem, ut sitis Jesu Christi, non Petri vel alterius.
Hucusque dictum est,.quis esset qui scribit
epistolam. Est enim qui scribit, Paulus servus Christi
Jesu, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium
Dei. Sed quia occurrebat quod Evangelium,
respondit: Quod ante promiserat per prophetas suos
in Scripturis sanctis de Filio suo. Item quia occurrebat
de quo Filio suo, respondit: Qui factus ei ex semine
David secundum carnem, qui proedestinatus est
Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis,
ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini
nostri. Et si diceretur, quomodo tu ad eum
pertines? respondit: Per quem accepimus gratiam et
apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus
pro nomine ejus. Item si diceretur, quae igitur
causa, ut scribas ad nos? respondit: In quibus
estis et vos vocati Jesu Christi. Deinde adjungit ex
more epistolae, quibus scribat: Omnibus, inquit, qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis.
Non sanctis
ait, diligentibus Deum, sed dilectis dicitur, ut
bonitatem Dei potius quam meritum illorum significaret [(I Joan. IV)] .
Prior enim dilexit nos ante
omnia merita, ut nos dilecti eum diligeremus. Quos
et gratuito suo munere praedicatores vocavit, atque
per baptismum sanctificavit. Omnia ergo bona divinae
gratiae, non humanis meritis sunt ascribenda.
Eos enim, qui odibiles et procul ac turpes erant dilexit
et vocavit et sanctificavit. Vel, ut brevius concludam,
dilexit, ut vocaret ad sanctitatem. Post haec,
ut compleatur usitatum epistolae principium, salutat
illos, dicens: Gratia vobis et pax a Deo Patre
nostro et a Domino, etc. Gratia et pax sit vobis a
Deo, quia non omnis gratia neque omnis pax est
Dei vel a Deo. Nam et judices mali praebent gratiam
in accipiendis personis aliqua cupiditate illecti,
aut timore perterriti, atque mala pax est, qua vitiis
aut diabolo concordatur. Sed illa gratia est a Patre
et Christo, qua nobis remittuntur peccata, quibus
adversabamur Deo; et pax, qua reconciliamur ei.