PL 181, col. 604
Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne
Cum enim per gratiam remissis peccatis, assumptae
fuerint inimicitiae, restat ut pace adhaereamus ei,
a quo nos sola peccata dirimebant. Gratia vocatur,
quia non ex merito retributa, sed ex donante concessa
est. Talis, inquit, gratia et pax sit vobis a
Deo Patre nostro, qui nos in filios adoptavit et
amari atque honorari vult a nobis ut pater, et a
Domino Jesu Christo, id est a Filio qui nos de manu
inimici redemit, et suo duminio mancipavit, et est
Salvator atque rex noster. Gratiam et pacem optat
a Patre et Filio, nec adjungit Spiritum sanctum,
quia ipse Spiritus sanctus donum Dei est; et donum
Dei, gratia et pax est. Ideoque tota trinitas in hac
salutatione ponitur, dum Pater et Christus a Patre
nominantur, et Spiritus sanctus gratia et pace significatur.
Nullo enim modo dari hominibus gratia
potest qua liberamur a peccatis, et pax qua reconciliamur
Deo, nisi in Spiritu sancto.
« Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum
Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra
annuntiatur in universo mundo. »
Commendata multis modis sua persona, et facta
salutatione, sicut mos est in epistolis, iterum reddit
eos benevolos, nimiam erga eos ostendendo se habere
charitatem. Nam quia illos asperrime erat remorsurus,
primo leniter inchoat, et illorum benevolentiam
captat, ne si statim eos acriter reprehendere
coepisset, illorum impatientia reprehensiones
illas graviter ferret, quasi dicat: Multa sum vobis
dicturus. Et primum quidem, antequam illa dicam,
hoc vobis intimo, quia gratias ago Deo meo pro omnibus
vobis, congaudens bono inceptui vestro. Ago,
inquam, gratias Deo meo, qui cum sit natura et
potestate Deus omnium merito et voluntate paucorum
est. Ideo dixit: Deo meo. Non enim potest vox
ista esse nisi sanctorum, quorum Deus dicitur,
sicut Deus Abraham, et Deus Isaac et Deus Jacob.
Non potest vox ista eorum esse, quorum Deus venter
est, vel qui vitium aliud quodlibet fecere sibi
Deum. Ago gratias Deo, id est sacrificium laudis
illi offero, non per me, sed per magnum pontificem,
id est Jesum Christum. Qui enim vult Deo sacrificium
offerre, per manus pontificis debet offerre. Et
ego tale sacrificium per hunc sacerdotem offero pro
omnibus vobis, ut et vos similiter faciatis, agentes
semper Deo gratias pro beneficiis quae vobis contulit.
Agere enim Deo gratias est sentire omnia bona
ab eo esse data, et pro his laudare corde, voce et
opere. Agatis et vos gratias Deo per Jesum mediatorem,
per quem vobis dedit Deus quidquid boni
habetis, et per quem accipitis quidquid boni offertis.
Vel ita: Ago gratias pro omnibus fidelibus. Et primum
quidem pro omnibus vobis, scilicet quia vos
primi estis, quoniam Romana ecclesia primatum
habet inter omnes ecclesias. Et hic quoque patet
quod haec epistola debuit prima poni. Ago gratias
Deo, quem digne colendo meum facio, non per
legem, sed per Christum. Ago, inquam, gratias,
primum quidem pro vobis, deinde pro caeteris. Primum