PL 181, col. 607

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

quibus hucusque praedicavi a Jerusalem in circuitu
per universam Asiam usque in Illyricum, ubi Europa
incipit. Exemplo gentium istarum, provocat
Romanos. Vel habeam fructum in vobis, id est ut vos,
accepto semine praedicationis, fructificetis virtutes
et opera bona, quia fructum illum reputo meum.
Volo, inquam, fructum in vobis taliter acquirere,
sicut et in caeteris, quia in omnibus sum debitor,
omnibus debitorem fecit me Deus, Graecis ac barbaris,
sapientibus et insipientibus. Graeci duabus appellationibus
omne hominum genus distinxerunt,
dicentes unumquemque vel graecum esse vel barbarum.
Nam quia ipsi Graeci legibus utebantur, omnes
reliquos tanquam sine legibus viventes, barbaros
appellaverunt. Et Apostolus non solum Graecis, sed

et barbaris, nec solum sapientibus, sed et insipientibus
debitor est, quia omnibus praedicare missus
est. Graecos dicit sapientes, apud quos omnis philosophia
erat; barbaros autem vocat insipientes, velut
imperitos. Sed quomodo his omnibus est debitor,
qui nihil ab eis accepit, nisi quia per gratiam sancti
Spiritus ei datum est, ut omnium istorum linguis
loqui posset? Nam quia linguarum notitiam non pro
se quis, sed pro his quibus praedicandum est, accipit,
debitor omnibus illis efficitur, quorum accipit
a Deo linguae notitiam. Sapientibus autem debitor
est per hoc quod accepit sapientiam in mysterio absconditam,
quam perfectis et sapientibus loqueretur.
Insipientibus quoque factus est debitor in eo quod
patientiae gratiam et longanimitatis accepit. Summae

etenim patientiae est, ferre insipientium motus. Itaque
debitor est Apostolus sapientibus, ut eos ad
majora sapientiae arcana promoveat; et insipientibus,
ut illos erudiat, quod tandiu patienter ferat, donec
ab illis insipientiam removeat. Possunt etiam justi
nomine sapientium, atque peccatores appellatione
insipientium designari. Et Apostolus debitor est sapientibus et insipientibus,
quia praedicatoris est debitum,
justis invigilare ne cadant, et peccatoribus ut
resurgant; justis admonere ut viam justitiae teneant,
peccatores corripere ut viam iniquitatis deserant.
Debitor sum Graecis et barbaris, atque sapientibus
et insipientibus. Ita et vobis qui Romae estis, sum
debitor evangelizare, quia sicut aliis, sic et vobis

debeo praedicare, quoniam ad omnes sum missus.
De Judaeis tacet, quia magister gentium est. Quod
scilicet evangelizare promptum est in me, quia ad hoc
agendum sum paratus et velox.
« Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim
Dei in salutem omni credenti, Judaeo primum et
Graeco. Justitia enim Dei revelatur in eo ex fide in
fidem, sicut scriptum est: Justus autem ex fide
vivit [(Habac. II; Hebr. X)] . »
Ideo sum promptus ad evangelizandum, quia non
erubesco Evangelium, id est nulla est mihi erubescentia
ex praedicatione evangelii, sicut nonnullis
qui erubescebant praedicare Christum crucifixum, non
intelligentes nihil dignius Deo, quam quod ad humanam
salutem proficit. Nam insigne virtutis et pietatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.