PL 181, col. 608

Commentaria in epistolas Pauli (Herveus Burgidolensis), J. P. Migne

est, quod Dominus propter salutem imaginis suae dignatus
est usque ad passionem crucis humiliari.
Quod nunc Apostolus intuens, non erubesco, inquit, Evangelium.
Et quare non erubescis? Quia
ipsum Evangelium est virtus Dei, id est quod in
Evangelio praedicatur, videlicet crux et mors et resurrectio
Salvatoris, est virtus Dei, quamvis stultitia
videatur incredulis. Nulla enim major virtus
est, quam devicta morte, homini vitam perditam
reddere. Talis vitus est Evangelium, videlicet quia
virtutem victoriae Christi annuntiat. Et virtus est
quia gratiam praestat, per cujus auxilium valeamus
facere quae praecipit. Quod quia lex non fecit, infirma
fuit. Virtus est valens, in salutem omni credenti,
Judaeo primum, ac deinde Graeco, id est gentili,

hoc est, omni credenti, tam de circumcisione
quam de praeputio, valet Evangelium ad aeternam
salutem. Judaeus causa patrum, et quia prior cognovit
Deum, praeponitur gentili, quamvis non sit
jam dignior propter hoc quod Dominus dixerat:
Filius meus primogenitus Israel. Vere Evangelium
est virtus Dei, nam justitia Dei revelatur in eo, quae
velata fuerat in Veteri Testamento. Vel ita: Vere
Evangelium valet in salutem omni credenti, nam
justitia Dei revelatur in eo. id est justitia fidei quae
tegebatur in lege. Justitia enim Dei est qua gratis
justificat impium per fidem sine operibus legis.
Quam revelat Evangelium, dum dat fidem homini,
per quam justificatur qui credit Deum justum et ve
racem in promissis, ut inquirentes se remuneret, et

contra negligentes se damnet. Justitia dico, tendens ex fide in fidem,
id est ex fide Veteris Testamenti in
fidem Novi. Populus enim Israel in fide erat, quia
crediderat Deo et Moysi famulo ejus. Ex qua fide
nunc ad fidem evangelicam transit. Ejus quippe est
justitia, qui transit de fide in fidem, ut libenter
transeat Judaeus, et quicunque alius ex fide Veteris
in fidem Novi Testamenti. Justitia enim revelatur
ex fide legis, ubi praedicatur unus Deus, in fidem
Evangelii, ubi manifestatur Pater et Filius, et Spiritus
sanctus. Ex fide primi adventus Domini, in fidem
secundi. Ex fide resurrectionis primae, in fidem
secundae. Ex fide praedicatorum, in fidem populorum.
Ex fide humanitatis Christi, in fidem ejus divinitatis.
Ita revelatur in Evangelio ex fide justitia,

per quam salvamur, sicut scriptum est in Habacuc: Justus autem ex fide,
id est qui justificatus est ex
fide, vivit, id est aeternam vitam consequitur. Et ita
ex fide justitia, et ex justitia vita. Vel justus vivit
interim ex fide, dum est in hac peregrinatione, donec
ad patriam perveniens, vivat ex specie. Per fidem
vivere incipit anima, quae per infidelitatem
erat mortua. Fides autem qua vivitur, ipsa est quae
per dilectionem operatur; quoniam fides si non habeat
opera, mortua est in semetipsa [(Jacob. II)] .
Quod tamen de illis qui tempus operandi habent, intelligitur.
Nam si quis mox ut per fidem in baptismo
justificatus est, ex hac luce migraverit, hic sola
fide sine ullis operibus vitam consequetur. Qui vero

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.