PL 182, col. 1086

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

se exhibebat, ipsius praecipue super omnes abundantius
aemulator existens.
CAPUT X. Fit archiepiscopus seu primas Hiberniae.
19.
Dum haec ita aguntur, contigit infirmari archiepiscopum
Celsum: et ipse est qui Malachiam in
diaconem, presbyterum, episcopumque ordinavit:
et cognoscens quia moreretur, fecit quasi testamentum,
quatenus Malachias deberet succedere sibi,
quod nullus alius videretur dignior, qui episcoparetur
in sede prima. Hoc praesentibus indixit, hoc
mandavit absentibus, hoc specialiter ambobus Mumoniae
regibus, et majoribus terrae, sancti Patricii
auctoritate praecepit. Cujus reverentia et honore,
tanquam apostoli illius gentis, qui totam patriam

convertisset ad fidem, sedes illa, in qua et vivens
praefuit, et mortuus requiescit, in tanta ab initio
cunctis veneratione habetur, ut non modo episcopi,
et sacerdotes, et qui de clero sunt, sed etiam regum
ac principum universitas subjecta sit metropolitano
in omni obedientia, et unus ipse omnibus praesit.
Verum mos pessimus inoleverat quorumdam diabolica
ambitione potentum, sedem sanctam obtentum
iri haereditaria successione. Nec enim patiebantur
episcopari, nisi qui essent de tribu et familia sua.
Nec parum processerat exsecranda successio, decursis
jam in hac malitia quasi generationibus quindecim.
Et eousque firmaverat sibi jus pravum, imo
omni morte puniendam injuriam, generatio mala et
adultera, ut etsi interdum defecissent clerici de sanguine

illo, sed episcopi nunquam. Denique jam octo
extiterant ante Celsum viri uxorati, et absque ordinibus,
litterati tamen. Inde tota illa per universam
Hiberniam, de qua superius diximus, dissolutio
ecclesiasticae disciplinae, censurae enervatio, religionis
evacuatio: inde illa ubique, pro mansuetudine
christiana, saeva subintroducta barbaries, imo
paganismus quidam inductus sub nomine christiano.
Nam (quod inauditum est ab ipso Christianitatis
initio) sine ordine, sine ratione mutabantur et multiplicabantur
episcopi pro libitu metropolitani, ita
ut unus episcopatus uno non esset contentus, sed
singulae pene ecclesiae singulos haberent episcopos.
Nec mirum: nam quomodo tam morbidi capitis

membra valerent?
20.
Pro his Celsus, atque hujusmodi malis populi
sui vehementer dolens (erat enim vir bonus et timoratus),
curavit omni modo habere sibi successorem
Malachiam, quod per ipsum confideret posse
explantari male radicatam successionem: qui charus
esset omnibus, et quem omnes aemularentur, et Dominus
erat 668 cum eo. Nec frustratus est a spe
sua. Nam illo mortuo, substitutus est Malachias, non
tamen mox, neque id facile. Ecce enim de semine
nequam qui occupet locum, Mauricius nomine. Is
per quinquennium, fretus potentia saeculari, incubavit
Ecclesiae, non episcopus, sed tyrannus. Nam
vota piorum magis in Malachiam convenerant. Denique
suadebant eum subire onus juxta constitutionem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.