PL 182, col. 1087
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Celsi: sed ille, qui omne sublime haud secus
quam suum praecipitium declinabat, bonam sibi
videbatur nactus occasionem excusandi, quod per
id temporis introitus ejus pacificus esse non posset.
Instabant tam sancto operi, et sollicitabant omnes;
duo potissimum episcopi, Malchus et Gillebertus:
quorum prior ipse est senior Lesmorensis, de quo
supra mentio facta est [(Cap. 4)] ; alter, quem aiunt
prima functum legatione apostolicae Sedis per universam
Hiberniam. Qui triennio jam decurso in hac
praesumptione Mauricii, et Malachiae dissimulatione,
non ferentes ultra ecclesiae adulterium, dedecusque
Christi, convocatis episcopis et principibus terrae,
uno spiritu adeunt Malachiam, parati vim facere.
At ille renuere primum; praetendere siquidem difficultatem
rei, nobilis illius prosapiae multitudinem,
fortitudinem, ambitionem: multum esse ad se pauperculum
opponere se tot, tantis, talibus, taliter
radicatis, qui jam annos ferme ducentos, quasi haereditate
possedissent sanctuarium Dei, et nunc quoque
id praeoccupassent: non posse illos extirpari, nec
cum mortibus hominum quidem: sua non interesse,
fundi humanum sanguinem occasione sui: postremo
junctum se sponsae alteri, quam dimittere non
liceret.
21.
Verum illis e contrario instantibus, et clamantibus,
quia a Domino sermo egressus est; sed et
tota auctoritate jubentibus subire onus, atque intentantibus
anathema: « Ad mortem, » inquit, « ducitis
me: sed obedio spe martyrii, hac tamen conditione,
ut si juxta fidem vestram res in melius cedat,
et vindicet sibi Deus suam haereditatem a diripientibus
eam, tunc demum omnibus consummatis, et
Ecclesia pacem habente, liceat mihi redire ad priorem
sponsam meam, et amicam, de qua rapior,
paupertatem; et pro me illic alium substituere, qui
tunc forte repertus idoneus fuerit. » Nota, lector,
virtutem viri, et animi puritatem, nec honorem
scilicet affectantis, nec formidantis mortem pro
Christi nomine. Quid hoc animo purius, quidve fortius,
ut se exponens periculo et labori, alteri fructum
cedat, ipsam in loco principatus securitatem et pacem?
Facit hoc, cum liberum sibi ex pacto retinet
reditum ad paupertatem; pace et libertate Ecclesiae
restituta. Spondentibus illis, demum acquievit voluntati
eorum, vel potius Dei, a quo sibi jam olim
praeostensum recordabatur, quod de se modo dolebat
[ al. volebat] fieri. Nempe jam aegrotante Celso,
apparuit Malachiae, et quidem longe posito et nescienti,
mulier procerae staturae et reverendi vultus.
Percontanti quaenam esset, responsum est esse uxorem
Celsi. Quae tradens ei virgam pastoralem, quam
manu tenebat, disparuit. Paucis decursis diebus,
Celsus moriens misit baculum suum Malachiae, tanquam
sibi successuro: quem ut vidit, agnovit ipsum
esse, quem viderat. Hujus praecipue recordatio visionis
terruit Malachiam: ne, si (quod diu satis dissimularat)
ultra renueret, divinae jam videretur resistere
voluntati. Verumtamen civitatem non intravit,