PL 182, col. 1091
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
se esse debere; et sic sollicitans plebes adversus
Malachiam, atque Ecclesiae unitatem. Et fecit sic:
et sine difficultate ita in brevi universas sepivit vias
ejus per gratiam sibi a Domino datam, et quam
habebat ad omnes, ut malignus ille coactus sit dare
manus, reddere insignia, et quiescere de reliquo
in omni subjectione. Ita Malachias, licet per multa
pericula et labores, prosperabatur in dies, et confortabatur
magis ac magis, abundans in spe et virtute
Spiritus sancti.
CAPUT XIII. Deus Malachiae detractores punit.
28.
Nec modo malefactores, sed et detractores
Malachiae corripuit Deus. Quidam, verbi gratia,
gratiam habens principum et potentum, etiam ipsius
Regis, quod esset adulator et garrulus, et potens in
lingua; favebat per omnia adversariis Malachiae, et
procaciter tuebatur partem eorum: Sancto vero et
praesenti resistebat in facie, et detrahebat absenti,
irreverenter occurrens ei in omni loco, maximeque
ubi celebrioribus illum sciret interesse conventibus.
Sed cito digna linguae procacis mercede donatus est.
Intumuit et computruit lingua maledica, vermibus
ex ea scatentibus, et diffluentibus toto ore blasphemo:
quos per septem ferme dies incessanter vomens,
tandem cum illis miseram exspuit animam.
29.
Loquente coram aliquando Malachia, et populum
exhortante, mulier quaedam infelix ausa est
interrumpere sermonem clamoribus improbis, non
deferens sacerdoti, et spiritui qui loquebatur. Erat
autem de progenie impia, et spiritum habens in
naribus, blasphemias contumeliasque evomebat in
Sanctum, dicens hypocritam et invasorem alienae
haereditatis, sed et calvitiei illius improperans. At
ille nihil respondit ei, sicut erat verecundus et mitis:
sed Dominus respondit pro eo. Versa illa in insaniam
est, Domino judicante: et crebris vocibus clamitans
se suffocari a Malachia, morte demum horrenda
luit peccatum blasphemiae. Sic misera assumens
adversus Malachiam improperium Elisaei [(IV
Reg. II, 24)] , vere illum sibi alterum experta est
Elisaeum.
30.
Porro quia causa pestilentiae cujusdam ortae
in civitate, multitudinem cleri et populi solemniter
cum reliquiis [ al. memoria] sanctorum tunc foras
eduxerat, ne hoc quidem praetereundum, quod orante
Malachia, pestilentia illico conquievit. Ex hoc jam,
qui mutiret adversus eum, non fuit, dicentibus qui
de semine Chanaan sunt: Fugiamus Malachiam,
quia Dominus pugnat pro eo. At sero istud: quia
zelus Domini, ubique occurrens eis, persecutus est
eos usque ad internecionem. Quomodo intra paucos
dies periit memoria eorum cum sonitu? quomodo
facti sunt in desolationem, subito defecerunt, perierunt
propter iniquitatem suam! Grande hodieque
miraculum facit tam velox generationis illius deletio,
his praesertim qui eorum noverant superbiam atque
potentiam. Multa quidem et alia signa fuere, quibus
Deus glorificavit nomen suum, et servum suum inter