PL 182, col. 1092

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sudores et pericula confortavit. Quis digne commemoret?
Non tamen omnia praeterimus, etsi non sufficimus
ad omnia. Propter seriem autem narrationis
ne impediatur, aliqua quae dicturi sumus reservamus
in finem.
CAPUT XIV. Sedem metropolitanam paci redditam resignat.
31.
Igitur Malachias intra triennium reddita retributione
superbis, et libertate Ecclesiae restituta,
pulsa barbarie, et reformatis ubique moribus christianae
religionis, videns omnia in pace esse, coepit
cogitare et de sua pace. Et memor propositi sui,
constituit pro 672 se Gelasium, virum bonum, et
dignum tali honore, conniventibus clero et populo,
quin potius sustinentibus propter pactum. Nam alias

durum visum omnino. Quo consecrato, regibusque
ac principibus attentius commendato, ipse clarus
miraculis et triumphis, ad suam parochiam redit -
non tamen Connereth. Et audi causam dignam relatu.
Dioecesis illa duas fertur habuisse antiquitus
episcopales sedes, et duos exstitisse episcopatus. Id
visum melius Malachiae. Itaque quos ambitio conflavit
in unum, Malachias revocavit in duos, partem
alteri episcopo cedens, partem retinens sibi. Et
propterea non venit Connereth, quod in ea jam episcopum
ordinasset: sed Dunum se contulit, disterminans
parochias, sicut in diebus antiquis. O purum
cor! o oculum columbinum! Locum tradidit novo
episcopo, qui videretur paratior, principalior haberetur;

locum, in quo sederat ipse. Ubi sunt, qui
de terminis litigant, pro uno viculo perpetes ad invicem
inimicitias exercentes? Nescio si quod genus
hominum magis, quam istos, antiquum vaticinium
tangat: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum
terminos suos [(Amos I, 13)]
. Sed hoc alias.
32.
Malachias factus Dunensis episcopus, confestim
more suo curavit asciscere ad solatium sibi
de filiis suis conventum regularium clericorum. Et
ecce rursus accingitur, quasi novus Christi tiro, ad
spirituale certamen; rursus induitur arma potentia
Deo, sanctae paupertatis humilitatem, rigorem disciplinae
coenobialis, otium contemplandi, orandi assiduitatem:
quae tamen omnia voto magis valuit diu
tenere, quam actu. Etenim universi confluebant ad

eum: nec modo mediocres, sed et nobiles et potentes,
illius se sapientiae et sanctitati instruendos,
corrigendos ac regendos committere festinabant. Et
ipse interdum ibat, et exibat seminare semen suum,
disponens et decernens tota auctoritate de rebus
ecclesiasticis, tanquam ex Apostolis unus. Et nemo
illi dicebat, In qua potestate haec facis? videntibus
cunctis signa et prodigia, quae faciebat; et quia ubi
spiritus Domini, ibi libertas [(II Cor. III, 17)] .
CAPUT XV. Romam proficisci deliberat, pallium a Pontifice petiturus.
33.
Visum tamen sibi, non tute satis actitari ista
absque Sedis apostolicae auctoritate, et Romam proficisci
deliberat: maximeque quod metropolicae sedi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.