PL 182, col. 1093
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
deerat adhuc, et defuerat ab initio pallii usus, quod
est plenitudo honoris. Et visum est bonum in oculis
ejus, si Ecclesia, pro qua tantum laborarat, quem
hactenus non habuerat, suo acquireret studio et labore.
Erat et altera metropolica sedes, quam de
novo constituerat Celsus, primae tamen sedi, et illius
archiepiscopo subdita, tanquam primati. Et huic
quoque optabat nihilominus pallium Malachias, confirmarique
auctoritate Sedis apostolicae praerogativam,
quam beneficio Celsi adipisci meruerat. Innotescente
proposito, displicuit fratribus, necnon et
magnatibus et populo terrae. Omnes enim intolerabilem
sibi judicabant tam diutinam omnium pii
parentis absentiam, et quod metuerent de morte
ipsius.
34.
Contigit interea mori germanum ejus, Christianum
nomine, virum bonum, plenum gratiae et
virtutis. Episcopus erat, illi quidem secundus in
celebri opinione, sed vitae sanctimonia et justitiae zelo
forte non impar. Hujus decessus magis terruit universos,
et discessum Malachiae reddidit molestiorem.
Dicebant autem nullo modo assentiendum unici peregrinationi
patroni, ut non desoletur omnis terra,
si duabus tantis columnis sub uno momento temporis
destituatur. Ergo omnes pariter contradicunt.
Et vim faciebant, cum ille divinam ultionem minatus
est. Non tamen destitere illi, nisi missa sorte, prius
Dei voluntas super hoc interrogaretur. Prohibente
illo, nihilominus mittunt: sed illa pro Malachiae
parte ter respondisse inventa est. Nec enim una
contenti vice fuere, cupidi retinendi eum. Demum
cedentes, dimittunt illum, non tamen 673 sine
ploratu et ululatu multo. Sed ne quid imperfectum
relinqueret, tractare coepit, quomodo defuncti fratris
semen suscitaret. Et accersitis ad se tribus
discipulis suis, anxius aestuabat, quisnam dignior
ad hoc opus, sive utilior videretur. Et diligenter
intuitus singulos: « Tu, » inquit, « o Edane » (sic
enim vocabatur unus), « suscipe onus. » Illo cunctante,
et flente: « Ne timeas, » ait, « Tu enim mihi
a Domino designatus es, quia annulum aureum,
quo desponsandus es, jam nunc praevidi in digito
tuo. » Acquievit ille, et Malachias, eo consecrato,
proficiscitur.
35.
Cumque egressus de Scotia, pervenisset Eboracum,
sacerdos quidam, Sycarus nomine, intuitus
eum agnovit. Nec enim faciem ejus viderat ante:
sed cum haberet spiritum prophetiae, revelatum
fuerat ei jampriden de illo. Et nunc incunctanter
circumstantibus digito eum demonstrans: « Hic est, »
inquit, « de quo dixeram, quia de Hibernia sanctus
veniet pontifex, qui scit cogitationes hominum. »
Sic non potuit latere lucerna sub modio, prodente
eam per os Sycari Spiritu sancto qui illam accenderat.
Nam et multa secreta de esse suo, suorumque
dicta sunt ei a Sycaro, quae ita esse vel fuisse omnia
recognovit. Sed et sociis Malachiae percontantibus
de suo reditu, respondit Sycarus incunctanter (quod
post rei probavit eventus), paucos videlicet admodum