PL 182, col. 1095
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
obtinuit, quod virum Apostolicus lucris potius
uberioribus occupandum decerneret. Nec tamen omnino
frustratus est a desiderio cordis sui, cui mori
ibi, etsi non vivere, donatum est. Mensem integrum
fecit in Urbe, loca sancta perambulans, et frequentans
causa orationis. Cumque per id temporis saepe
ac diligenter ab eo, et ab his qui cum eo erant,
summus Pontifex inquisisset esse patriae, mores
gentis, statum Ecclesiarum, et quanta in terra Deus
per eum operatus fuisset: paranti jam repatriare
commisit vices suas, per universam Hiberniam legatum
illum constituens. Significatum siquidem erat
ei ab episcopo Gilleberto, qui, ut supra memoravimus,
tunc legatus exstiterat, quod jam non posset
prae senio et debilitate corporis villicare. Post haec
petit Malachias confirmari novae metropolis constitutionem,
et utriusque sedis pallia sibi dari. Et confirmationis
quidem privilegium mox accepit: « De
palliis autem, » ait summus pontifex, « oportet solemnius
agi. Convocatis episcopis, et clericis, et
majoribus terrae, celebrabis generale concilium: et
sic conniventia et communi voto universorum per
honestas personas requiretis pallium, et dabitur vobis. »
Deinde tollens mitram de capite suo, imposuit
capiti ejus: sed et stolam cum manipulo dedit, quibus
uti inter offerendum solebat. Et salutatum in
osculo pacis dimisit eum, apostolica fultum benedictione
et auctoritate.
39.
Qui revertens per Claram-Vallem, suam secundo
nobis largitus est benedictionem. Et alta suspiria
trahens, quod non liceret sibi pro suo desiderio
remanere: « Hos, » inquit, « interim pro me, oro
ut retineatis, qui a vobis discant, quod nos postmodum
doceant. » Et infert: « Erunt nobis in semen,
et in semine isto benedicentur gentes, et illae gentes,
quae a diebus antiquis monachi quidem nomen audierunt,
monachum non viderunt. » Et dimissis
quatuor a latere suo, abiit: qui probati, et digni inventi
monachi facti sunt. Post aliquod tempus, cum
jam Sanctus esset in terra sua, misit alios, et de
illis factum est similiter. Quibus per aliquantum
tempus instructis, et eruditis corde in sapientia,
dato eis in patrem sancto fratre Christiano, qui erat
unus ex ipsis, emisimus eos, adjungentes de nostris
quanti sufficerent ad numerum abbatiae. Quae concepit,
et peperit filias quinque: et sic multiplicato
semine, augescit in dies numerus monachorum,
juxta desiderium et vaticinium Malachiae. Nunc jam
repetamus ordinem narrationis.
CAPUT XVII. Diversa beneficia sanitatum per eum collata.
40.
Malachias profectus a nobis, prospere pervenit
in Scotiam. Et invenit David regem, qui adhuc
hodie superest, in quodam castello suo: cujus filius
infirmabatur ad mortem. Ad quem ingressus, honorifice
a rege susceptus, et humiliter exoratus, ut sanaret
filium suum; aqua, cui benedixit, aspersit juvenem,
et intuens in eum, ait: « Confide, fili, non
morieris hac vice. » Dixit hoc, et die sequenti, secundum