PL 182, col. 1096

Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

dictum prophetae, secuta est sanitas, sanitatem
laetitia patris, clamor et strepitus totius exsultantis
familiae. Exiit sermo ad omnes, nec enim
quod in domo regia et Regis acciderat filio, latere
potuit. Et ecce ubique resultans gratiarum actio, et
vox laudis, tum pro salute domini, tum pro miraculi
novitate. Henricus est iste: nam vivit adhuc unicus
patris sui, miles fortis et prudens, patrizans, ut
aiunt, in sectando justitiam et amorem viri. Et amavit
uterque Malachiam, quandiu 675 vixit, tanquam
qui illum a morte revocasset. Rogabant eum
manere per aliquot dies: sed ille declinans gloriam,
moram non sustinuit, et mane carpebat iter. Transeunti
igitur per villam, nomine Crugeldum, occurrit
puella muta. Orante illo, solutum est vinculum linguae

ejus, et loquebatur recte. Dehinc villam ingrediens,
quam nominant ecclesiam Sancti-Michaelis,
oblatam sibi mulierem phreneticam, et vinctam funibus,
coram omni populo curat, et dimissa incolumi,
proficiscitur. Perveniens vero ad portum Laperasperi,
transitum ibi per aliquot dies praestolabatur:
sed mora minime transiit otiosa. Construitur
interim de virgis in sepem textis oratorium, ipso
jubente, ipso operante pariter. Consummatum circumdedit
vallo, atque interjacens spatium in coemeterium
benedixit. Sane merita benedicentis miracula
satis declarant, quae usque hodie ibi actitari
feruntur.
41.
Inde est, quod de finitimis locis infirmos et

male habentes illi portare consueverunt, et sanantur
multi. Mulier totis dissolutis membris, plaustro vecta
illuc, pedibus suis remeavit domum, una duntaxat
nocte non frustra in loco sancto praestolata misericordiam
Domini. Alia quaedam ibidem pernoctabat
in oratione: quam forte reperiens solam homo barbarus,
accensus libidine, et sui minime compos, irruit
rabiosus in eam. Conversa illa, et tremefacta,
suspiciens advertit hominem plenum diabolico spiritu:
« Heus tu, » inquit, « miser, quid agis? Considera
ubi es, reverere haec sancta, defer Deo, defer
servo ejus Malachiae, parce et tibi ipsi. » Non destitit
ille, furiis agitatus iniquis. Et ecce (quod horribile
dictu est) venenatum et tumidum animal, quod bufonem
vocant, visum est reptans exire deinter femora

mulieris. Quid plura? Terrefactus resilit homo,
et datis saltibus, festinus oratorio exsilit. Ille
confusus abscessit, et illa intacta remansit, magno
quidem et Dei miraculo, et merito Malachiae. Et
pulchre operi foedo et abominando foedum intervenit
et abominabile monstrum. Non prorsus aliter
decuit bestialem exstingui libidinem, quam per frigidissimum
vermem: nec aliter temerarium frenari
ausum, frustrari conatum, quam per vilem, inutilemque
bestiolam. Et haec loco isto sufficiant pauca
de pluribus: nunc jam reliqua prosequamur.
CAPUT XVIII. Reversus in patriam, totus curae pastorali et reformationi incumbit.
42.
Ascendit Malachias navem, et prospere navigans,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.