PL 182, col. 1098
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
quidquam redituum ecclesiasticorum saeculariumve,
vel in ipso habuit episcopatu. Mensae episcopali nihil
prorsus constitutum, vel assignatum, unde Episcopus
viveret. Nec enim vel domum propriam habuit.
Erat autem pene incessanter circuiens parochias
omnes, Evangelio serviens, et de Evangelio vivens
sicut constituit ei Dominus: Dignus est, inquiens, operarius mercede sua
[(Luc. X, 7)]
. Nisi quod frequentius
ipsum Evangelium sine sumptu ponens, de laboribus
suis suorumque ferebat, unde se et eos qui
secum laborabant, in opere ministerii sustentaret.
Porro si interdum quiescere oporteret, in sanctis hoc
faciebat locis, quae ipse per Hiberniam sparserat
universam: apud quos vero moram facere libuisset,
illorum se conformavit moribus et observantiis,
communi contentus vita et mensa. Non fuit in victu,
non fuit in vestitu, in quo potuisset Malachias dignosci
inter caeteros fratres: in tantum, cum major
esset, humiliavit se in omnibus.
44.
Denique cum exiret ad praedicandum, cum
peditibus pedes et ipse ibat, episcopus et legatus.
Forma apostolica haec: et inde magis mira in Malachia,
quo rara nimis in aliis. Verus profecto apostolorum
haeres est iste, qui talia agit. Sed advertere
est, quomodo dividat haereditatem cum fratribus
suis, aeque nepotibus Apostolorum. Illi dominantur
in clero: iste dum esset liber ex omnibus, omnium
se servum fecit. Illi aut non evangelizantes manducant,
aut evangelizant ut manducent: Malachias
imitans Paulum, manducat ut evangelizet. Illi
fastum et quaestum aestimant pietatem: Malachias
haereditate vindicat sibi opus et onus. Illi felices se
credunt, si dilataverint terminos suos: Malachias
in dilatanda charitate gloriatur. Illi congregant in
horrea, et dolia replent, unde onerent mensas:
Malachias colligit in deserta et solitudines, unde
impleat coelos. Illi, cum accipiant decimas, et primitias,
et oblationes, insuper et de Caesaris beneficio
telonia, et tributa, et alios redditus infinitos, solliciti
sunt nihilominus, quid manducent, et quid bibant:
Malachias nihil horum habens, multos tamen locupletat
de promptuario fidei. Illis nec cupiditatis, nec
sollicitudinis ullus est finis; Malachias 677 cupiens
nihil, non novit tamen cogitare de crastino. Illi a
pauperibus exigunt quod dent divitibus: iste sollicitat
divites pro pauperibus sustentandis. Illi marsupia
vacuant subditorum: iste pro peccatis eorum
altaria cumulat votis, hostiisque pacificis. Illi alta
palatia erigunt, turres ac moenia ad coelos levant;
Malachias non habens ubi caput reclinet, opus facit
evangelistae. Illi equos ascendunt cum turba hominum
gratis manducantium panem, et non suum; Malachias
septus sanctorum fratrum collegio, pedes
circuit, portans panes Angelorum, quibus satiet
animas esurientes. Illi plebes ne agnoscunt quidem:
iste erudit. Illi potentes et tyrannos honorant: iste
punit. O virum apostolicum, quem tot et talia nobilitant
signa apostolatus sui! Quid ergo mirum, si
mira est operatus, sic mirabilis ipse? Imo vero non