PL 182, col. 1099
Vita S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
ipse, sed Deus in ipso. Alioquin tu es Deus, inquit, qui facis mirabilia
[(Psal. LXXVI, 15)]
.
CAPUT XX. Energumenos vexatos a daemoniis liberat.
45.
Erat mulier in civitate Culratim [ al. cultatim],
daemonium habens. Vocatus est Malachias;
orat pro addicta, urget invasorem; exit. Sed nondum
exsaturata nequitia ejus, miseram invadit mulierculam,
quae forte prope assisteret. Et Malachias:
« Non ad hoc, » inquit, « tibi illam tuli, ut
hanc pervaderes: exi et ab ea. » Paret, sed repetit
priorem. Qua denuo pulsus, recurrit in alteram. Ita
per aliquod spatium alternatim vexabat illas, hinc
inde refugiens. Tunc sanctus indignans sibi illudi a
daemone, colligensque spiritum, infremuit, et totis
viribus fidei facto impetu in adversarium, ab utraque
fugavit, et quidem non minus vexatum his,
quas vexaverat ipse. Caeterum quod moram fecit
sancto, non putes, lector, fuisse virtutis ejus, sed
dispensationis divinae: ut videlicet ex hoc manifestior
fieret et maligni praesentia, et victoria Malachiae.
Denique audi quid alibi fecerit, non autem per praesentiam
suam. Et utique potuit praesens, quod
absens valuit.
46.
In regione aquilonaris partis Hiberniae jacebat
infirmus in domo, nec dubium quin daemonum maleficio.
Nam quadam nocte audivit eos loquentes,
dicente altero ad alterum: « Vide ne miser iste
hypocritae illius stratum, stramenve contingat, et
sic effugiat manus nostras. » Cognovit homo, quod
Malachiam loquerentur, quem non multo ante in
eadem domo meminerat pernoctasse. Et adhuc stramen
in loco: sumptaque fiducia, et quo potuit conatu,
coepit repere debilis corpore, sed fide fortis.
Et ecce in aere clamor et vociferatio: « Prohibe
eum, prohibe; retine eum, retine: amittimus praedam. »
Verum is quem portabat fides et desiderium
evadendi, quanto plus clamabant illi, tanto magis
genibus manibusque nitens, ad remedium festinabat.
Et perveniens ascendit lectulum, volutatur in
stramine, audit ululatum plangentium: « Heu, heu!
ipsi nos prodidimus, decepti sumus, evasit. » Et dicto
citius recessit ab eo daemonum terror et horror quem
patiebatur, et omnis pariter aegritudo. In Lesmor
civitate homo a daemonio vexatus, per Malachiam
liberatus est. Item transeunti aliquando per Laginiam,
oblatus illi infans habens daemonium, sanus
relatus est. In regione eadem ligatam funibus phreneticam
solvi jussit, et in aqua, quam benedixit,
lavari. Lota est, et sanata est. Alteram quoque in
Saballo regione Ulydiae, membra propria dentibus
laniantem, orando et tangendo curavit. Amentem
hominem, multa praedicentem futura, amici et
propinqui adducunt ad Dei hominem, vinctum funibus
fortiter, quod fortem ad nocendum rabies
ipsa fecisset, et terribilem valde. Orat Malachias;
et incontinenti aeger sanatur, et solvitur. Factum est
hoc loco quodam, cujus nomen tacemus, quod nimis
barbarum sonet, sicut et alia multa. Alio tempore in