PL 182, col. 177
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
caeterisque omnibus fratribus, frater BERNARDUS,
salutem.
1.
Modestiae quidem vestrae erat, o boni fratres,
super querimonia vestra priori nostra satisfactione
contentos esse debere, et jam ab immeritorum infestatione
quiescere. Sed quia prioribus malis pejora
junxistis, et rursum nobis jurgiorum seminaria transmisistis
(quae absit ut germinent! sicut nec priora
germinarunt in nobis), ne tamen, non respondendo,
culpam, quae non est, agnoscere videamur, hoc
etiam secundo ad ea quae procaciter objicitis, veraciter
respondemus. Haec tota nostra culpa est, quantum
aestimamus, haec grandis illa injuria quam vobis
fecimus, quod monachum, solum, peregrinum, pauperem,
miserabilem, animae suae periculum fugitantem,
salutem suam sollicite quaerentem, pulsantem,
supplicantem suscepimus; seu quod talem,
taliter a nobis susceptum, denuo sine causa non
ejicimus, ut, quod aedificavimus iterum destruentes,
praevaricatores nos constituamus. Hinc Regulae,
hinc canonum, hinc ipsius naturalis legis transgressores
judicamur. Opponitis enim indignantes, cur
vestrum et a vobis excommunicatum nobis sociare
praesumpsimus, quod utique ab alio pati nolumus.
Sed de excommunicatione quid respondebimus,
quando vos inde vobis satisfacitis pro nobis, scientes
procul dubio prius a nobis fuisse receptum, quam
a vobis excommunicatum? Cum autem prius susceptus,
dum tamen regulariter, fuerit, profecto non
jam in vestrum, sed in nostrum vestrae maledictionis
sententiam intorsistis; quod si recte factum
sit, vos videritis.
2.
Restat igitur sciendum, et hoc tantum quaeritur
inter nos, an rationabiliter susceptus fuerit. Et vos
quidem, quoniam de ignoto monasterio monachum
regulariter posse suscipi negare non potestis, vestrum
nobis notum esse contenditis. Negamus, et
non creditis. Verum si non creditis simpliciter negantibus,
credite vel jurantibus. In veritate, quae
Deus est, vobis dicimus: nec novimus vos, nec
noscimus, ignotorum scripta suscepimus, ad ignotos
rescripsimus. Sensimus quidem stimulationes et
inquietationes vestras, sed necdum stimulatores et
inquietatores ipsos agnovimus. Vos tamen ad convincendum
nos de simulata ignorantia invictissimum
argumentum inducitis, non posse videlicet ignotos
esse nobis, quorum et abbatis scilicet et ipsius
monasterii nomen in nostris posuimus litteris;
quasi mox ut rerum vocabula scimus, etiam res
ipsas noverimus. Multum ergo valet mihi Michaelis,
Gabrielis, Raphaelis nomina nosse, quando ex solo
auditu vocabulorum, etiam de ipsorum beatorum
spirituum cognitione jam beatus sum. Non mediocriter,
inquam, profeci quia didici ab Apostolo
paradisum et tertium coelum nominare, si, etiam
non raptus cum Apostolo, solis ex nominibus secreta
coelestia jam novi, et audivi ineffabilia verba quae
non licet homini loqui. Stultus ego, qui jam sciens
nomen Dei mei, nescio quid adhuc superflue quotidie