PL 182, col. 528
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
mala [(I Cor. XV, 33)] . Propterea, quantum poteris,
fili, confabulationes hospitum declinato, quae, dum
aurem implent, evacuant mentem. Disce orare Deum,
disce levare cor cum manibus: disce oculos supplices
in coelum erigere, et Patri misericordiarum
miserabilem faciem repraesentare in omni necessitate
tua. Impium est sentire de Deo, quod continere
possit super te viscera sua, et avertere aurem a
singultu tuo vel clamore. De caetero spiritualium
patrum consiliis, haud secus quam majestatis divinae
praeceptis, acquiescendum in omnibus esse memento.
Hoc fac, et vives: hoc fac, et veniet super
te benedictio, ut pro singulis quae reliquisti, centuplum
recipias, etiam in praesenti vita. Nec vero
credas spiritui suadenti nimis id festinatum, et in
maturiorem aetatem differendum fuisse: ei potius
crede qui dixit: Bonum est homini, cum portaverit
jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius, levavit
enim se supra se [(Thren. III, 27, 28)]
. Bene vale, et
studeto perseverantiae, quae sola coronatur.
300 EPISTOLA CCCXXIII. AD INNOCENTIUM PAPAM. Pro archiepiscopo Treverensi contra abbatem Sancti-Maximini .
1.
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine,
ac dilectionis circa nos, sicut frequenter
experti sumus! et nunc superest ut experiamur adhuc
in tempore opportuno. Absit autem ut aliquid
petere audeamus, quod voluntati Dei, et honori
tuo sentiamus esse contrarium! Quia ergo cor nostrum
non reprehendit nos de minus rationabili vel
honesta petitione, fiduciam habemus quod non revertentur
ad nos vacuae preces nostrae, praesertim
quia patrem pro filio, et Innocentium pro innocente
postulamus. Quam fideliter Treverensis archiepiscopus
apostolicae Sedis honorem, et quietem Romanae
Ecclesiae ab adolescentia sua dilexerit, quam immobiliter
et sollicite in tempore tribulationis ei adhaeserit,
et, aliis in umbra sedentibus, pondus diei et
aestus cum ea portaverit; quam constanter et intrepide
verbum veritatis pro testimoniis ejus in conspectu
regum locutus sit pro consortibus suis, non
necesse habetis scribi a nobis; ipse enim certissime
scitis. De caetero autem quod scimus loquimur, et
quod vidimus testamur, si tamen testimonium nostrum
accipitis, quam prudenter et provide res et
possessiones Ecclesiae eripuerit de manu filiorum
alienorum, quam liberaliter et benigne bona sua
semper in commune deduxerit, maxime autem circa
domesticos fidei; quam diligenter et circumspecte
integritatem famae suae custodierit a labiis iniquis,
et a lingua dolosa.
2.
Quid ergo displicuit in eo Paternitati vestrae?
Numquid quod ecclesiam illam beati Maximini de