PL 182, col. 527

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Charissimo in Christo filio HUGONI, novae creaturae
in Christo, frater BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus
abbas, confortari in Domino.
1.
Audita conversione tua, exsultavimus et delectati
sumus. Quidni gaudeant homines, unde laetantur
et angeli? jam celebris agitur dies, jam resonat
in excelsis gratiarum actio, et vox laudis. Adolescens
nobilis, delicatus, vicit malignum, sprevit
mundum, corpus exposuit, propinquorum renuntiavit

affectibus, paratos divitiarum laqueos transilivit,
quia pennatum animal erat. Unde tibi haec sapientia,
fili? Neque enim tantam invenimus in senibus
Babylonis. Ipsi sunt qui juxta Apostolum, imo
contra, divites fieri volunt in hoc saeculo, ut incidant
in tentationem et laqueum diaboli [(I Tim. VI,
9)] . Hugonis nostri sapientia non de terra est, sed
de coelo. Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti
haec a sapientibus, et parvulo revelasti. Tu quoque,
fili, ne sis ingratus beneficio Redemptoris, sed
pone animum puerilem, magis autem parvulus esto
malitia, sed non sensu [(I Cor. XIV, 20)] . Non aetatem
teneram ordinis asperitas terreat. Memento quod
asperior carduus [ al. cardo, male ] pannum faciat leniorem,
conversatio conscientiam. Aderit Christi

suavitas, et prophetae farinula pulmentum incomestibile
condietur [(IV Reg. IV, 39-41)] . Si tentationum
sentis aculeos, exaltatum in ligno serpentem
aeneum intuere; et suge non tam vulnera quam
ubera Crucifixi. Ipse erit tibi in matrem, et tu eris
ei in filium; nec pariter Crucifixum laedere aliquatenus
poterunt clavi, quin per manus ejus et pedes
ad tuos usque perveniant.
2.
Sed inimici hominis domestici ejus (Michaeae
VII, 6). Ipsi sunt qui non te diligunt, sed gaudium
suum ex te. Alioquin audiant a puero nostro: Si
diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem [(Joan. XIV, 28)]
.
« Si prostratus, » ait beatus
Hieronymus, « jaceat in limine pater, si nudato
sinu, quibus te lactavit, ubera mater ostendat, si
parvulus a collo pendeat nepos; per calcatum transi
patrem, per calcatam perge matrem, et siccis oculis
ad vexillum crucis evola. Summum pietatis est
genus, in hac parte pro Christo esse crudelem [(Hieron.
Epist. 1, ad Heliodorum)] . » Phreneticorum lacrymis
ne movearis, qui te plangunt de gehennae filio factum
filium Dei. Heu! quaenam miseris tam dira cupido [(VIRG. Aen. VI, 720)] ?
quis tam crudelis amor, quae tam
iniqua dilectio? Corrumpunt bonos mores colloquia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.