PL 182, col. 539
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
tamen, quoniam portae inferi sunt, non praevalebunt
adversus eam. Si filius hujus est, si materna
ubera recognoscis, non deseras matrem in periculo,
non subtrahas humeros tuos in tempore tribulationis.
Magister Petrus ingreditur curiam, ut apostolicae
Sedis auctoritas ponatur ei murus et antemurale ad
confirmandos suos errores, quos scripsit, quos docuit,
quibus fidem catholicam impugnavit.
EPISTOLA CCCXXXV. AD QUEMDAM PRESBYTERUM CARDINALEM. Item contra Petrum Abaelardum.
Cardinali presbytero, BERNARDUS Clarae-Vallis abbas,
salutem et dilectionem in Domino.
Nemo adolescentiam tuam contemnat. Canities
quippe non capitis, sed mentis requiritur a Domino, 308
et aetas senectutis vita immaculata. Non expavit
Jeremias, non formidavit Daniel, licet ambo pueri
essent, senes impudicos, inveteratos dierum malorum.
Impudicum et ego merito appellaverim illum
qui decorem Ecclesiae, qui fidei maculat castitatem.
Hic est Petrus Abaelardus, qui de fide, de sacramentis,
de mysterio sanctae Trinitatis, praeterquam accepit,
disputat, dividens singulis prout vult. Nunc
autem ingreditur curiam, postquam Ecclesiam commovit,
et conturbavit eam, non ut sanet contritiones
ejus, sed quia declinavit in verba malitiae, ad
excusandas excusationes in peccatis. Confidenter pro
Ecclesia stabunt qui se filios esse Ecclesiae cognoscunt.
EPISTOLA CCCXXXVI. AD QUEMDAM ABBATEM. Ejusdem argumenti.
Dilectissimo fratri et coabbati, frater BERNARDUS
Clarae - Vallensis abbas, zelum Dei habere secundum
scientiam.
Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti
fiant. Si quis est Domini, jungatur ei. Deus
enim est in causa. Veritas periclitatur: dividuntur
vestimenta Christi, sacramenta scinduntur Ecclesiae.
A planta pedis usque ad verticem faciei corrumpitur
sanitas, simplicitas fidelium deridetur: prope est
ut ascendat leo de cubili suo, ut contra Ecclesiam
se erigat praedo gentium. Praecedit jam Petrus Abaelardus
ante faciem Antichristi parare vias ejus,
de fide, de sacramentis, de Patre et Filio et Spiritu
sancto, praeterquam accepimus, enuntians. Scribit,