PL 182, col. 619
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
G. Dei gratia venerabili abbati Sancti-Victoris
Parisiensis, et universo conventui sancto, frater
BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, salutem et
nostras qualescunque orationes.
Necesse habemus multa requirere, quia multa
requiruntur a nobis: nec amicis possumus parcere,
quia ab aliis amicis non parcitur. Dominus Lucensis
episcopus, pater et amicus noster, commendavit
mihi virum venerabilem P. Lombardum,
rogans ut ei parvo tempore, quo moraretur in
Francia causa studii, per amicos nostros victui necessaria
providerem: quod effeci, quandiu Remis
moratus est. Nunc commorantem Parisius vestrae
dilectioni commendo, quia de vobis amplius praesumo:
rogans ut placeat vobis providere ei in cibo per
breve tempus, quod facturus est hic usque ad Nativitatem
beatae virginis Mariae. Vale.
363 EPISTOLA CDXI. AD THOMAM BEVERLACENSEM PRAEPOSITUM Suavissima sane et melliflua epistola, qua Thomam invitat ad vitam religiosam, peccatis etiam quibuscunque non obstantibus. Bonae conscientiae nihil praeferri posse in hoc mundo.
Bonae spei juveni THOMAE, venerabili Beverlacensi
praeposito, frater BERNARDUS, pauperum Christi
de Clara-Valle servus, secundum nomen, apostolicae
haereditatis omen.
1.
Ut ad te ignotus scriberem, is qui te noverat
Ivo suggessit, charitas persuasit. Ille sibi liquido
comperta de te nobis retulit quae voluit: illa quae
omnia credit [(I Cor. XIII, 7)] , audire non potuit otiose.
Non, inquam, otiose, quantum quidem ad nos, quos
profecto audito illo mox compulit ad scribendum
tibi, ad te exhortandum, ad orandum pro te. An
vero tibi non infructuose, tu videris. Placent, fateor,
quae audivimus de te ab his qui te noverunt; non
quidem generositas sanguinis, non corporis elegantia,
non formae decus, non rerum copia, vel
fastigia dignitatum: haec siquidem et his similia
gloria carnis sunt, et flos feni: sed vivacitas ingenii,
et morum ingenuitas, maximeque is, quem nuper
te aiunt inter divitias concepisse, sanctae paupertatis
amor. Unde et nos gratulantes admodum, bonam
de te spem concepimus, quae utinam non confundat.
Utinam nostrum hoc gaudium cito perveniat
usque ad Angelos qui de tua poenitentia et conversione,
sicut et de caeteris peccatoribus, jucundum
exspectant festivumque convivium. Florem tuae juventutis,
et tantae indolis specimen, o si mihi in
manibus venire contingat! si liceat Deo servare
immodicum [ f. imminutum], illibatum offerre in
odorem suavitatis!
2.
Sed forte me sero locutum tua responderit
conscientia, quod jam non valeat illibata servari,
quam multis te fortasse sentis maculasse criminibus.