PL 182, col. 679

Appendix (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

consecrare possint, advertentes illud de verbis Christi: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei;
quae vobis dicunt facite
[(Matth. XXVIII, 2, 3)]
:
quasi istis talibus concessa sit potestas tantum dicendi
et praecipiendi, et nihil amplius. Et ita evacuant
sacerdotium Ecclesiae, et damnant sacramenta,
praeter Baptismum solum, et hunc in adultis,
quos dicunt baptizari per Christum, quicunque sit
minister Sacramentorum. De Baptismo parvulorum
fidem habent, praeter illud de Evangelio: Qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit [(Marc. XVI,
16)]
. Omne conjugium vocant fornicationem, praeter
quod contrahitur inter utrosque virgines, masculum
et feminam, astruentes haec de verbis Domini, quibus
respondit Pharisaeis: Quod Deus conjunxit, homo

non separet; quasi Deus tales conjungat, tanquam
ad similitudinem primorum hominum: et quod eisdem
ei opponentibus de libello respondit repudii: Ab initio non fuit sic;
et item quod ibidem sequitur: Qui dimissam duxerit, maechatur
[(Matth. XIX,
6-9)]
; et illud de Apostolo: Honorabile connubium
sit omnibus, et thorus immaculatus [(Hebr.
XIII, 4)]
.
5.
In suffragiis sanctorum non confidunt; jejunia
caeterasque afflictiones, quae fiunt pro peccatis,
astruunt justis non esse necessaria, nec etiam peccatoribus;
quia in quacunque die ingemuerit peccator,
omnia peccata remittuntur ei: caeterasque
observantias in Ecclesia, quas Christus et apostoli

ab ipso discedentes non condiderunt, vocant superstitiones.
Purgatorium ignem post mortem non concedunt;
sed animas statim, quando egrediuntur,
de corpore in aeternam vel requiem, vel poenam
transire, propter illa Salomonis: Lignum in quamcunque
partem ceciderit, sive ad austrum, sive ad
aquilonem, ibi manebit [(Eccl. XI, 3)]
. Et sic fidelium
orationes vel oblationes pro defunctis annihilant.
6.
Contra haec tam multiformia mala rogamus,
sancte pater, ut evigilet sollicitudo vestra, et contra
feras arundinis stilum dirigatis. Nec nobis respondeatis,
quod turris illa David, ad quam confugimus,
satis sit aedificata cum propugnaculis, quod mille
clypei pendent ex illa, omnis armatura fortium.
Sed volumus, pater, ut haec armatura propter nos

simpliciores et tardiores, vestro studio in unum
collecta, contra haec tot monstra ad inveniendum
fiat paratior, et in resistendo efficacior. Noveritis
etiam, domine, quod redeuntes ad Ecclesiam nobis
dixerunt, illos habere maximam multitudinem fere
ubique terrarum sparsam, et habere eos plures ex
nostris clericis et monachis. Illi vero qui combusti
sunt, dixerunt nobis in defensione sua, hanc haeresim
usque ad haec tempora occultatam fuisse a temporibus
martyrum, et permansisse in Graecia, et
quibusdam aliis terris. Et hi sunt illi haeretici, qui
se dicunt apostolos, et suum papam habent. Alii
papam nostrum annihilant, nec tamen alium praeter
eum habere fatentur. Isti apostolici Satanae habent
inter se feminas (ut dicunt) continentes, viduas, virgines,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.