PL 182, col. 680

Appendix (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis)), J. P. Migne

uxores suas, quasdam inter electas, quasdam
inter credentes; quasi ad formam apostolorum,
quibus concessa fuit potestas circumducendi mulieres.
Vale in Domino.
EPISTOLA CDLXXIII. HENRICI REMENSIS AD BERNARDUM.[MANRIQUE, Annal. Cisterc., t. II, p. 135.]
377 1 Patri suo filius suus HENRICUS, quidquid
filius patri.
Non est insolentia, sed confidentia, quod vobis
scribo, benignissime Pater. Scio quia non est
meum loqui, sicut vulneratus N. et dormiens in
sepulcris, sed zelus, fateor, urit animam meam pro
paupere isto episcopo, qui, quia justitiam coluit,
voluit aequitatem, plaga inimici percussus est, castigatione

crudeli. Quia voluit sedere in sede sua, et
episcopo episcopalia resignare, hoc est maximum et
primum peccatum. En sanguis iste de manu ejus
exquiritur. Si quid ergo ego possum in oculis Patris,
imo quia multum possum, facite negotium ejus,
sicut illi noveritis expedire. De caetero laetus et incolumis
sum, et exspecto videre faciem vestram,
sicut faciem Dei. Prope est enim dies desponsationis
meae, quo feriam pactum Domino cum Deo per
manum vestram, et sub custodia vestra, ut serviam
ei die ac nocte, et omnibus diebus vitae meae, amantissime
Pater.
EPISTOLA CDLXXIV. JOANNIS ALETANI EPISCOPI AD S. BERNARDUM.[MANRIQUE, ubi supra, 135.]

Patri suo et Patri omnium bonorum, Bernardo
Clarae-Vallensi abbati, frater Joannes Aletensis
episcopus, et hic honestari in laboribus suis, et illic
honorari cum angelis.
Utinam viderem vos, non scriberem vobis, et
dolorem meum liniret, et leniret vestrae suavitatis
aspectus. Contristatus sum enim in exsecratione
mea, quamvis juxta Sapientem, ipsa tribulatio sit
mihi pro solatio, non conscientia, sit pro flagello.
Scio enim, quia feliciter sunt miseri, quos constat
non meruisse quae perferunt. Propterea ex me
quae circa me sunt, scribo vobis, breviter tamen,
ne quos mundo debetis oculos, detineam pagina
longiori. Post datam in me sententiam juxta vestrum

consilium, perrexi ad dominum meum, quem constituit
Dominus, dominum domus suae et principem
omnis possessionis suae. Ad quem ingressus plus
inveni judicis, quam patris, minus misericordiae quam
censurae. Praevenerunt enim me homines monasterii
majoris, et majores facti sunt me, facientes voci
suae vocem virtutis. Dixerunt me subterfugisse episcoporum
audientiam, in quorum manibus ipse me
posuerat audiendum. Non solum autem haec, sed
quaecunque undecunque colligere potuerunt, proposuerunt
adversum me, et cum multa pace auditi
sunt. Cumque paratus essem repellere, vel refellere,
quae dicebantur, noluit me audire universitatis judex,
non illi imputetur. Sed et super dolorem vulnerum
meorum addidit, remittens me ad illos, ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.