PL 182, col. 82
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Quid plura? veterem hominem exuitur, et novum
induitur; quodque solo nomine exstiterat,
moribus et vita canonicum profitetur. Fama volat,
bonus odor Christo; rei novitas circumquaque diffusa
pervenit ad aures avunculi.
5.
Quid ergo faceret carnalis nutritius, qui carnis,
quam nutrierat, quam carnaliter amabat, solatium
perdebat? Etsi aliis fuit res illa odor vitae ad
vitam [(II Cor. II, 16)] , sed non illi. Qnare? Quia animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei.
Stultitia enim illi videtur
[(I Cor. II, 14)]
. Nam si
spiritum Christi haberet, non tam de carne doleret,
quam gauderet de spiritu. Sed quia terrena, non
quae sursum sunt, sapiebat, turbatus et tristis tale
aliquid secum volvebat: Quid audio? vae mihi! a
quanta spe cecidi! Sed quid? debetne stare quidquid
absque meo consilio, absque mea licentia fecerit?
Quod jus, quae lex, quae justitia, quae ratio,
ut quem ex utero nutriendum suscepi, alius fruatur
adulto? Jam caput aspersum canis, heu! vitae meae
reliquum expendam cum moerore, quia me deseruit
baculus senectutis meae. Heu mihi! si hac nocte
expetitur a me anima mea, quae paravi, cujus
erunt? [(Luc. XII, 20.)] Promptuaria mea plena, eructantia
ex hoc in illud: oves meae fetosae, abundantes
in egressibus suis; boves meae crassae cui remanebunt? [(Psal. CXLIII, 13.)]
Praedia, prata, domus,
argentea vasa et aurea, 10 cui congregata sunt?
Ditiores quosque ac quaestuosiores ecclesiae meae honores
acquisieram mihi; reliquos, etsi non licebat
habere, spe tamen in Fulcone tenebam. Quid igitur
faciam? Propter illum unum tot et tanta perdam?
Nam quidquid sine illo possederim, amisisse me judico.
Quin potius et ista retinebo, et illum revocabo
si potero. Sed quomodo? Factum est, auditum est.
Quod factum est, non potest non fieri: quod auditum
est, celatum esse non poterit. Fulco canonicus
est regularis; si revertitur ad saeculum, notabilis
erit et infamis. Sed tolerabilius est hoc audire de
illo, quam vivere sine illo. Cedat ergo nunc honestas
utilitati, pudor necessitati. Malo non parcere
verecundiae pueri, quam miserabili subjacere tristitiae.
6.
Acquiescens itaque consilio carnis, rationis
oblitus et legis, tanquam leo paratus ad praedam [(Psal. XVI, 12)] ,
et sicut leaena rapto catulo rapiens
et rugiens, sacra non veritus, sanctorum irrupit habitaculum,
in quo tirunculum suum Christus absconderat
a contradictione linguarum, postmodum
admisturus consortio Angelorum. Quaerit ac flagitat
reddi sibi nepotem suum; queritur et clamat injuste
se ab illo relictum, Christo reclamante et dicente:
Quid agis, miser? quid furis? quid me persequeris?
Non sufficit tibi, quod tuam, tuoque exemplo
multorum mihi animas tuleris, si non etiam hunc
ausu sacrilego rapias de manu mea? Non times tu
futurum judicium? an contemnis terrorem meum?
Cui hoc facis? cui bellum indicis? Terribili utique,
et ei qui aufert spiritum principum [(Psal. LXXV, 13)] .