PL 182, col. 83

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Insane, redi ad cor tuum; memorare novissima tua,
et non peccabis [(Eccli. VII, 40)] : memorare quae
tua substantia, et utiliter timebis. Et tu puer, inquit,
si assenseris, si acquieveris, morte morieris.
Memento uxoris Lot de Sodoma quidem
creptae, quia Deo credidit; sed in via mutatae, quia
retro aspexit [(Gen. XIX, 26)] . Disce in Evangelio
quod non liceat retro aspicere ei, qui semel manum
ad aratrum misit [(Luc. IX, 62)] . Avunculus
tuus quaerit animam tuam, qui jam perdidit suam.
Verba oris ejus, iniquitas et dolus. Noli intelligere,
fili mi, ut male agas [(Psal. XXXV, 4)] ; noli intendere
in vanitates et insanias falsas [(Psal. XXXIX, 5)] .
Ecce in via qua ambules, abscondit laqueos, tetendit
retia. Molliti sunt sormones ejus super oleum,

et ipsi sunt jacula [(Psal. LIV, 22)] . Vide, fili mi, ne
capiaris a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Configat
carnes tuas divinus timor, ne te decipiat
carnalis amor. Blanditur, sed sub lingua ejus labor
et dolor; lacrymatur, sed insidiatur; insidiatur ut
rapiat pauperem, rapere pauperem dum attrahit
eum [(Psal. X, 7, 9)] . Cave, inquam, fili mi, ne acquiescas
carni et sanguini [(Galat. I, 16)] ; nam gladius
meus devorabit carnes [(Deut. XXXII, 42)] . Sperne
blandimenta, contemne promissiones. Promittit
magna, sed ego majora; offert plura, sed ego plurima.
Dimittes ergo pro terrenis coelestia, pro temporalibus
aeterna? Alioquin oportet te solvere vota
tua, quae distinxerunt labia tua. Juste exigitur ad
solvendum, qui non cogitur ad vovendum: nam etsi

cum pulsares, non repuli; tamen ut intrares, non
compuli. Non licet ergo dimittere quod sponte promisisti:
non est fas requirere quae per te dimisisti.
En utrumque vestrum praemoneo, utrique salubriter
consulo. Tu, inquit ad avunculum, regularem
ne reducas ad saeculum; quia si reducis, seducis
quem apostatare facis. Tu, regularis, saecularem ne
sequaris; quia si illum sequeris, me persequeris,
cui de te ipso injuriam facis. Tu si seduxeris animam
pro qua mortuus sum, crucis meae te constituis
inimicum. Qui enim non colligit mecum, dispergit [(Matth. XII, 30)] ;
quanto magis qui collectos
dispergit? Tu vero si ei consentis, a me dissentis;
quia qui non est mecum, contra me

est (Ibid). Quanto magis qui mecum fuit, si me
deserit, contra me est? Tu si circumvenis parvulum
qui ad me venit, seductor ac sacrilegus judicaberis:
tu vero si quod aedificaveras, iterum destruis; praevaricatorem
te constituis. Ambos vos necesse est
meo judicio praesentari, ambos assistere meo tribunali:
alter de propria praevaricatione, 11 alter de
alterius seductione judicabitur; et unde alteri in
iniquitate sua morietur, inde morientis sanguis de
manu alterius requiretur [(Ezech. III, 18)] . Haec et
his similia, utriusque teste conscientia, utrique,
Christe, invisibiliter, sed terribiliter intonabas; his

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.