PL 182, col. 835

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

quoniam vera nobis vita non nisi in conversione
est, nec aliter ad eam patet ingressus, dicente item
Domino: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut
parvuli, non intrabitis in regnum coelorum [(Matth.
XVIII, 3)]
. Merito sane parvuli soli intrant; nam puer
parvulus minat eos, qui in hoc ipsum natus et datus
est nobis. Quaero igitur vocem quam audiant mortui,
et cum audierint vivant: forte enim et mortuis evangelizare
necesse est. Et occurrit interim verbum
breve, sed plenum, quod os Domini locutum est, ut
propheta testatur: Dixisti, ait loquens sine dubio
ad Dominum Deum suum, Convertimini, filii hominum [(Psal. LXXXIX, 3)]
.
Nec immerito sane a filiis
hominum videtur exigenda conversio, peccatoribus
utique necessaria. Nam supernis spiritibus ea magis

quae rectos decet indicta laudatio est, eodem
propheta psallente: Lauda Deum tuum, Sion [(Psal.
CXLVII, 12)]
.
2.
Caeterum quod ait, dixisti, meo quidem judicio
non negligenter praetereundum est, nec simpliciter
audiendum. Quis enim humanis comparare audeat
dictis quod dixisse dicitur Deus? Vivus profecto est
sermo Dei et efficax [(Hebr. IV, 12)] ; et vox ejus in
magnificentia et virtute [(Psal. XXVIII, 4)] . Denique ipse dixit, et facta sunt
[(Psal. CXLVIII, 5)]
. Dixit: Fiat
lux, et facta est lux [(Gen. I, 3)]
. Dixit: Convertimini
filii hominum, et conversi sunt. Ita plane conversio
animarum opus divinae vocis est, non humanae.
Simon Joannis, piscator hominum in hoc ipsum
vocatus et constitutus a Domino, incassum tamen et

ipse laborans tota nocte nil capiet, donec in verbo
Domini rete jactans, concludere possit multitudinem
copiosam. Utinam jactemus et nos hodie in hoc
verbo rete verbi, et experiamur quod scriptum est: Ecce dabit voci suae vocem virtutis
[(Psal. LXVII, 34)]
.
Si mendacium loquimur, id plane de proprio est.
Sed et tunc forsitan nostra judicabitur vox esse, et
non Domini, si quaeramus quae nostra sunt, non quae
Jesu Christi. Caeterum etsi loquimur justitiam Dei,
et gloriam Dei quaerimus, effectum tamen ab eo solo
sperare, ab eo postulare necesse est, ut voci suae
vocem virtutis accommodet. Ad hanc ergo interiorem
vocem aures cordis erigi admonemus, ut loquentem
Deum intus audire, quam foris hominem
studeatis. Illa enim vox magnificentiae et virtutis,

deserta concutiens secreta discutiens, torporem
excutiens animarum.
479
CAPUT II. Quod ipsa vox Domini omnibus se offerat, et animam sibi ipsi nolentem repraesentet.
3.
Nec sane laborandum est, ut ad vocis hujus
perveniatur auditum: labor est potius aures obturare
ne audias. Nimirum vox ipsa se offert, ipsa se
ingerit, nec pulsare interim cessat ad ostia singulorum.
Denique quadraginta annis, inquit, proximus
fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde [(Psal. XCIV, 10)]
.
Adhuc nobis proximus est, adhuc
loquitur, et non est forte qui audiat. Adhuc dicit: hi errant corde;
adhuc Sapientia clamitat in plateis: Redite, praevaricatores, ad cor
[(Isa. XLVI, 8)]
. Hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.