PL 182, col. 836

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

nempe initium loquendi Domino: et hoc verbum ad
omnes qui convertuntur ad cor, praecessisse videtur,
et non modo rovocans eos, sed reducens et statuens
contra faciem suam. Est enim non tantum vox virtutis,
sed et radius lucis, annuntians pariter hominibus
peccata eorum, et illuminans abscondita tenebrarum.
Nec vero ulla internae hujus vocis ac lucis
differentia est, cum unus idemque sit Dei Filius et
Verbum Patris, et splendor gloriae: sed et animae
quoque substantia, in suo quidem genere etiam ipsa
spiritualis et simplex, sine ulla distinctione sensuum,
sed tota, si tamen tota dicenda est, et videns pariter
et audiens videatur. Quid enim illo agitur sive
radio, sive verbo, nisi ut noverit semetipsam? Aperitur
siquidem conscientiae liber, revolvitur misera

vitae series, tristis quaedam historia replicatur,
illuminatur ratio, et evoluta memoria velut quibusdam
ejus oculis exhibetur. Utraque vero non tam
ipsius est animae, quam anima ipsa: ut eadem sit et
inspiciens et inspecta, contra suam statuta faciem,
et a violentis quibusdam apparitoribus immissarum
utique cogitationum coacta, proprio interim judicanda
assistere tribunali. Quis sane judicium hoc
sine tribulatione sustineat? Ad me ipsum anima mea
turbata est, ait propheta Domini [(Psal. XLI, 7)] : et
tu, contra faciem tuam sine argutione, sine turbatione,
sine confusione, statui non posse miraris?
CAPUT III. Quod per vocem Dei, animae ratio, quasi in libro, omnia mala deprehendere, reprehendere, dijudicare et discernere valeat.
4.
Nec a me speres audire quid in memoria tua
ratio deprehendat, quid reprehendat, quid dijudicet,
quid decernat. Applica intus auditum, reflecte oculos
cordis; et proprio disces experimento quid agatur.
Nemo enim scit quae sunt in homine, nisi spiritus
hominis qui in ipso est [(I Cor. II, 11)] . Si superbia,
si invidia, si avaritia, si ambitio, aut similis
aliqua pestis abscondita est, vix effugere poterit hoc
examen. Si fornicatio, si rapina, si crudelitas, si
fraus ulla, aut quaelibet culpa admissa est, internum
hunc judicem non latebit reus ipse, nec inficiabitur
coram eo. Transiit enim velociter totus ille pruritus
delectationis iniquae, et voluptatis illecebra tota
brevi finita est; sed amara quaedam impressit signa

memoriae, sed vestigia foeda reliquit. In illud siquidem
repositorium, velut in sentinam aliquam, tota
decurrit abominatio, et immunditia tota defluxit.
Volumen grande, cui universa inscripta sunt, stilo
utique veritatis. Amarum jam venter tolerat, etsi
fauces miseras brevi transitu dulcedine quadam
frivola visum est oblectasse. Ventrem meum doleo,
miser, ventrem meum doleo. Quidni doleam ventrem
memoriae, ubi tanta congesta est putredo? Quis
nostrum, fratres, exteriorem hanc vestem, qua
tegitur, si repente obscenis undique sputis illitam,
et foedissimis quibusque sordibus inquinatam consideret,
non vehementer exhorreat, non velociter
exuat, non indignanter abjiciat? Itaque qui non
vestem, sed semetipsum intus sub veste talem reperit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.