PL 182, col. 845
De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
qui crimina commiserunt, ubi audituri sunt, Ite in ignem aeternum
[(Matth. XXV, 41)]
, qui pietatis
opera non fecerunt? Quando vero admittetur ad nuptias,
qui nec lumbos praecinxit ut abstineret a
malo, nec lucernam tenuit ut faceret bonum:
quando nec virginitatis integritas, nec lampadum
claritas solius olei poterit excusare defectum? aut
quis illos manere credendus est cruciatus, qui in
hac vita non solum mala, sed forte pessima perpetrant;
si sic sunt cruciandi qui hic bona receperunt,
ut in medio flammae aestuantibus linguis, ne minimae
quidem stillae obtinere refrigerium queant? Caveamus
ergo mala opera, nec includentis sagenae fiducia,
libere intra Ecclesiam delinquamus: hoc
scientes, quia non omnes quos sagena trahit, piscatorum
vasa recipient; sed erit cum ad littus venerint,
eligent bonos in vasa, malos autem foras mittent [(Matth. XIII, 48)] .
Neque hoc contenti lumborum cingulo,
accendamus etiam lucernas nostras, et instanter
operemur bonum, cogitantes, quod omnis arbor,
non modo quae malum fecerit fructum, sed etiam
quae bonum non fecerit, excidetur et in ignem mittetur,
illum utique ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus.
21.
Caeterum sic declinemus a malo et faciamus
bonum, ut inquiramos pacem, non gloriam prosequamur.
Illa enim Dei est, et eam alteri non dabit. Gloriam,
inquit, meam alteri non dabo [(Isai. XLII, 8)]
.
Et dicebat homo secundum cor Dei: Non nobis,
Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam [(Psal.
CXIII, 1)]
. Recordemur etiam Scripturae dicentis: Si
recte offeras et non recte dividas, peccasti [(Gen. IV,
juxta LXX)]
. Recta est, fratres, illa nostra divisio,
nemo detrectet. Alioquin, si cui forsitan minus placet,
sciat non nostram esse, sed angelorum. Priores
enim Angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et
in terra pax hominibus bonae voluntatis [(Luc. II, 14)]
.
Servemus ergo in vasis oleum, ne forte (quod absit)
clausas jam nuptiarum januas frustra pulsantes,
verbum audiamus amarum et deintus nobis sponsus
respondeat: Nescio vos [(Matth. XXV, 12)]
. Adhuc tamen
mors posita est, non modo secus iniquitatem,
sterilitatem, vanitatem, sed et secus introitum ipsius
etiam voluptatis. Quocirca opus est fortitudine adversus
tentamenta peccati, ut rugienti leoni resistamus
fortes in fide, et ignita ipsius jacula hoc ipso clypeo
viriliter repellamus. Opus est justitia, ut operemur
bonum. Opus prudentia, ne cum fatuis virginibus
reprobemur. Opus denique temperantia, ne voluptatibus
indulgentes, audiamus aliquando quod miser
ille, epularum pariter et vestium splendore finito,
dum misericordiam precaretur, audivit: Memento
fili, quod recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter
mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris [(Luc. XVI, 25)]
.
Plane terribilis Deus in consiliis