PL 182, col. 846

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

super filios hominum! sed, si terribilis est, etiam
misericors invenitur, dum futuri formam judicii non
occultat. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur [(Ezech. XVIII, 4)] :
palmes qui fructum non fecerit,
excidetur [(Joan. XV, 2)] : virgo cui defuerit oleum, a
nuptiis excludetur [(Matth. XXV, 12)] , et qui bona receperit
in hac vita, cruciabitur in futura. Quod si forte
contingat in uno quolibet simul haec quatuor inveniri,
ea plane extrema desperatio est.
487
CAPUT XI. Converti molientes acrius a solitis vitiis tentari, ipsis vero luctum esse necessarium.
22.
Haec igitur et his similia intus suggerit ratio
voluntati, eo copiosius, quo perfectius illustratione
spiritus edocetur. Felix sane, cujus voluntas sic

cesserit et acquieverit consilio rationis, ut a timore
concipiens, promissionibus deinceps coelestibus foveatur,
et parturiat spiritum salutis. At forte invenietur
rebellis et obstinata voluntas, nec impatiens
solum, sed et monitis pejor, et minis durior, et
adhibitis acerbior blandimentis. Invenietur forsitan,
quae nihil mota suggestionibus rationis, imo et
gravi furore commota respondeat, dicens: Quousque
vos patior? praedicatio vestra in me non capit.
Scio quod astuti estis: sed astutia vestra in me
locum non habet. Forte et advocans membra singula,
solito amplius solitis jubet obedire concupiscentiis,
nequitiis deservire. Hinc nimirum est illud
quod quotidianis discimus experimentis, eos qui
converti deliberant, tentari acrius a concupiscentia

carnis, et urgeri gravius in operibus luti et lateris,
qui Aegyptum egredi, et Pharaonis imperium effugere
moliuntur.
23.
Utinam autem qui ejusmodi est, declinet impietatem,
et terribile illud profundum caveat, de
quo scriptum est: Impius cum venerit in profundum
malorum, contemnit [(Prov. XVIII, 3)]
. Fortissima
siquidem potione curatur, et periclitatur facile, nisi
multa sollicitudine studeat medici obtemperare consiliis,
observare praecepta. Vehemens est tentatio,
et proxima desperationi, nisi totum colligat et ad
miserandum animae suae, quam adeo miseram et
miserabilem videt, convertat affectum, et audiat vocem
dicentem: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur
[(Matth. V, 5)] .
Lugeat abundanter, quia
lugendi tempus advenit: et ad sorbendas juges
lacrymas ista sufficiunt. Lugeat, sed non sine pietatis
affectu, et obtentu consolationis. Consideret
nullam sibi inveniri requiem in seipso, sed omnia
plena miseriae et desolationis Consideret non esse
bonum in carne sua; sed et in saeculo nequam nihil
nisi vanitatem et afflictionem spiritus contineri.
Consideret, inquam, nec intus, nec subtus, nec
circa se sibi occurrere consolationem; ut vel tandem
aliquando discat quaerendam sursum et desursum
esse sperandam. Lugeat sane interim plangens
dolorem suum, exitus aquarum deducat oculus ejus,
et palpebra non requiescat. Nimirum purgatur lacrymis
oculus ante caligans et acuitur visus, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.