PL 182, col. 847
De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
intendere possit in serenissimi luminis claritatem.
CAPUT XII. Quomodo voluntas suaviter inducenda ad amandum et desiderandum coelestia.
24.
Ex hoc sane suspiciat per foramen, prospiciat
per cancellos, praedulcem radium prosequatur obtutu,
et Magorum sedulus imitator, lumen lumine
quaerat. Inveniet enim locum tabernaculi admirabilis,
ubi panem Angelorum manducet homo; inveniet
paradisum voluptatis plantatum a Domino;
inveniet hortum floridum et amoenissimum; inveniet
refrigerii sedem, et dicet: O si audiat vocem
meam misera illa voluntas, ut ingrediens videat
bona, et visitet locum istum! hic nimirum inveniet
requiem ampliorem, et me quoque eo minus inquietabit,
quo minus inquietabitur ipsa. Neque enim
mentitur qui dixit: Tollite jugum meum super vos,
et invenietis requiem animabus vestris [(Matth. XI, 29)]
.
In hujus fide promissionis exacerbatam blandius
alloquatur, et simulata quadam hilaritate, spiritu
mansuetudinis eam conveniens dicat: Cesset penitus
indignatio tua. Non ego sum qui te offendere
possim. Tuum est corpus, tuus et ego ipse: non
est quod timeas, non est quod verearis. Nec mirum,
si forte amarius adhuc reddiderit illa responsum,
ut dicat, 488 quia multae cogitationes ad insaniam
te adduxerunt. Sustineat interim aequanimiter,
ac dissimulet omnino quod agitur, donec inter loquendum
inducens alia pro aliis, opportune aliquando
inferat, dicens: Inveni [ al. intravi] hodie
hortum pulcherrimum, et amoenissimum locum.
Bonum esset illic nos esse: nam et tibi nocet in hoc
lecto aegritudinis, in hoc doloris strato versari in
hoc cubili tuo gravi corde compungi. Aderit Dominus
quaerenti se, animae speranti in se: aderit votis
supplicibus, et verbis ejus efficaciam ministrabit.
Excitabitur desiderium voluntatis, ut non modo
videre locum, sed et introire paulatim, et mansionem
inibi facere concupiscat.
CAPUT XIII. Conversos mira suavitate ac deliciis vitae piae ac spiritualis refici.
25.
Nec vero locum reputes corporalem paradisum
hunc voluptatis internae. Non pedibus in hunc
hortum, sed affectibus introitur. Nec terrenarum
tibi commendatur arborum copia, sed virtutum utique
spiritualium jucunda decoraque plantatio. Hortus
conclusus, ubi fons signatus in quatuor capita derivatur,
et ex una sapientiae vena virtus quadripartita
procedit. Splendidissima quoque inibi lilia vernant:
et cum flores apparent, etiam vox turturis
auditur. Illic nardus sponsae fragrantissimum praestat
odorem, et caetera quoque aromata fluunt; austro
spirante, aquilone fugato. Ibi media est arbor
vitae, malus illa de Cantico, cunctis pretiosior lignis
silvarum, cujus et umbra sponsam refrigerat, et
fructus dulcis gutturi ejus [(Cantic. II, 3)] . Ibi continentiae
nitor, et sincerae veritatis intuitus oculos
cordis irradiat: auditui quoque dat gaudium et