PL 182, col. 852

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

modo suam possidet, sed et multorum animas lucrifacit.
Primus, quantum in ipso est, pacem habet;
secundus pacem tenet, tertius pacem facit. Merito
proinde beatificatur nomine filii, quod opus filii
impleverit, ut post suam non ingratus reconciliationem,
etiam alios reconciliet Patri suo: siquidem
qui bene ministraverit, bonum gradum sibi acquirit [(I Tim. III, 13)] ;
nec in domo patris gradus melior
credendus est, quam filii. Si enim filii, et haeredes:
haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi [(Rom.
VIII, 17)] , ut quemadmodum ipse dicit, ubi ipse est,
ibi sit et minister suus [(Joan. XII, 26)] . Fatigavimus
vos prolixitate sermonis, et detinuimus ultra quam
oporteret. Ex hoc jam finem loquacitati nostrae,
quem non imperat verecundia, videtur imperare vel

hora. Mementote tamen Apostoli, quem aliquando
verbum praedicationis usque in mediam noctem legitis
protraxisse. Utinam adhuc, ut ipsius verbis
utar, sustineatis modicum quid insipientiae meae.
Aemulor enim vos Dei aemulatione [(II Cor. XI, 1, 2)]
.
CAPUT XIX. Graviter perstringit ambitiosos, qui temere et indigne sacras Ecclesiae functiones usurpant.
32.
Filioli, quis demonstrabit vobis fugere a ventura
ira? Nemo enim magis iram meretur, quam
amicum simulans inimicus. Juda, osculo tradis
Filium hominis, homo unanimis, qui simul mecum
dulces capiebas cibos, qui in paropside manum pariter
intinxisti! Non est tibi pars in oratione, qua
orat ad Patrem et dicit: Pater, ignosce illis, quia

nesciunt quid faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
. Vae vobis qui
clavem tollitis non scientiae solum, sed et auctoritatis!
nec ipsi introitis, et multipliciter impeditis
quos introducere debuistis. Tollitis enim et non accipitis
claves. De quibus Dominus queritur per prophetam: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes 492
exstiterunt, et ego non vocavi eos [(Osee VIII, 4)]
.
Unde tantus praelationis ardor, unde ambitionis
impudentia tanta, unde vesania tanta praesumptionis
humanae? Audetne aliquis vestrum terreni cujuslibet
reguli, non praecipiente aut etiam prohibente eo,
occupare ministeria, praeripere beneficia, negotia
dispensare? Nec tu Deum putes, quae in magna
domo sua a vasis irae aptis in interitum sustinet,
approbare. Multi quidem veniunt, sed considera quis

vocetur. Ordinem ipsum dominici sermonis attende. Beati,
inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt:
ac deinde, Beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur [(Matth. V, 8, 9)]
. Mundicordes utique
vocat Pater coelestis, qui non quaerunt quae sua sunt,
sed quae Jesu Christi: nec quod sibi utile, sed quod
multis. Petre, inquit, amas me? Domine, tu scis quia
amo te. Pasce, ait, oves meas [(Joan XXI, 17)]
. Quando
enim sic amatas oves committeret non amanti? Nimirum
hoc quaeritur inter dispensatores, ut fidelis
quis inveniatur. Vae ministris infidelibus, qui necdum
reconciliati, reconciliationis alienae negotia, quasi
homines qui justitiam fecerint, apprehendunt. Vae
filiis irae, qui se ministros gratiae profitentur. Vae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.