PL 182, col. 853

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

filiis irae, qui pacificorum sibi usurpare gradus et
nomina non verentur. Vae filiis irae, qui fideles sese
mediatores pacis, ut peccata populi comedant, mentiuntur.
Vae qui ambulantes in carne, Deo placere
non possunt, et placare velle praesumunt.
33.
Non miramur, fratres, quicunque praesentem
statum Ecclesiae miseramur; non miramur de radice
colubri regulum orientem. Non miramur, si vindemiat
vineam Domini, qui institutam a Domino praetergreditur
viam. Impudenter enim pacifici gradum
et filii Dei vices occupat homo, qui nec primam quidem
adhuc vocem Domini ad cor revocantis audivit:
aut si quando forsitan coeperit audire, resiliens fugit
ad folia, ut absconderetur in eis. Propterea necdum
peccare quievit, sed longam adhuc trahit restem:

necdum factus est vir videns paupertatem suam,
sed dicit, quia dives sum, et nullius egeo, cum sit
pauper, et nudus, et miser, et miserabilis. Nihil illi
de spiritu mansuetudinis, quo praeoccupatos in delicto
possit instruere, considerans seipsum, ne et
ipse tentetur. Compunctionis lacrymas nesciens,
laetatur magis cum male fecerit, et in rebus pessimis
exsultat. Nimirum unus eorum est, quibus Dominus
ait: Vae vobis qui riaetis nunc, quoniam flebitis [(Luc. VI, 25)]
.
Pecuniam, non justitiam concupiscit;
oculi ejus omne sublime vident. Insatiabiliter esurit
dignitates, gloriam sitit humanam. Procul ab eo
misericordiae viscera: saevire potius et tyrannum
exhibere laetatur; quaestum aestimat pietatem. Quid
de munditia cordis loquar? Utinam non illud oblivioni

dedisset tanquam mortuus a corde! utinam
non esset columba seducta non habens cor! utinam
esset quod vel deforis est mundum, nec ea quae corporalis
est maculata tunica inveniretur, ut obediret
vel in hac parte dicenti: Mundamini, qui fertis vasa
Domini [(Isa. LII, 11)]
.
CAPUT XX. Arguit incontinentes, qui sacros Ordines impudenter temerare non verentur.
34.
Non accusamus universitatem, sed nec universitatem
possumus excusare. Reliquit sibi Dominus
multa millia. Alioquin nisi eorum nos excusaret
justitia, et illud nobis semen sanctum Dominus
sabaoth reliquisset, olim jam sicut Sodoma subversi
essemus, et sicut Gomorrha similiter periissemus.

Dilatata siquidem videtur Ecclesia; ipse etiam cleri
sacratissimus Ordo: fratrum numerus super numerum
multiplicatus est. Verum etsi multiplicasti
gentem, Domine, non magnificasti laetitiam, dum
nihil minus apparet decessisse meriti, quam numeri 493
accessisse. Curritur passim ad sacros Ordines,
et reverenda ipsis quoque spiritibus angelicis ministeria
homines apprehendunt sine reverentia,
sine consideratione. Neque enim signum regni occupare
coelestis, aut illius timent imperii gestare
coronam, in quibus avaritia regnat, ambitio imperat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.