PL 182, col. 854

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

dominatur superbia, sed et iniquitas, luxuria etiam
principatur: in quibus et pessima forte appareat
intra parietes abominatio, si juxta Ezechielis prophetiam
parietem fodiamus [(Ezech. VIII, 8)] , ut in
domo Dei videamus horrendum. Siquidem post fornicationes,
post adulteria, post incestus, nec ipsae
quidem apud aliquos ignominiae passiones et turpitudinis
opera desunt. Utinam non fierent quae usque
adeo non conveniunt, ut [ al. utinam] nec Apostolum
scribere haec [(Rom. I, et Ephes. V)] , nec nos dicere
oporteret! utinam nec dicentibus crederetur, quod
humanum aliquando occupaverit animum tam abominanda
cupido!
35.
Nunquid non olim civitates illae, spurcitiae
hujus matres, divino praedamnatae judicio, et incendio

sunt deletae? [(Gen. XIX.)] Nunquid non gehennalis
flamma moram non sustinens, exsecrabilem
illam praevenit tollere nationem, quod ipsius specialiter
essent peccata manifesta praecedentia ad judicium?
Nunquid non et ipsam, utpote consciam tantae
confusionis, tellurem absumpsit ignis, sulphur, et
spiritus procellarum? Nunquid non in lacum horribilem
solum omne redactum est? Amputata sunt
hydrae capita quinque, sed heu innumera surrexerunt.
Quis reaedificavit urbes flagitii? quis turpitudinis
moenia dilatavit? quis extendit propagines virulentas?
Vae, vae, inimicus hominum sulfurei illius incendii
reliquias infelices circumquaque dispersit,
exsecrabili illo cinere Ecclesiae corpus aspersit, et
ipsorum quoque ministrorum ejus nonnullos sanie

fetidissima spurcissimaque respersit. Heu! genus
electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus
acquisitionis, quis inter tua illa primordia tam divina,
et spiritualibus affluentem charismatibus christianae
religionis ortum, credere posset, posse talia in te
aliquando reperiri?
36.
Ingrediuntur cum hac macula tabernaculum
Dei viventis; inhabitant cum hac macula templum,
sanctum Domini polluentes, judicium multiplex accepturi,
quod et tam gravissimas conscientias gerunt,
et nihilominus sese ingerunt in sanctuarium
Dei. Tales enim non modo non placant Deum, sed
et magis irritant, dum videntur in cordibus suis
dicere: Non requiret. Irritant plane et infensum
reddunt sibi, vereor ne in his quibus eum propitiare

debuerant. Utinam magis turrim inchoaturi,
sedentes computarent, ne forte sumptus non habeant
ad perficiendum. Utinam qui continere non valent,
perfectionem temerarie profiteri, aut caelibatui dare
nomina vererentur. Sumptuosa siquidem turris est,
et verbum grande, quod non omnes capere possunt.
Esset autem sine dubio melius nubere, quam uri;
et salvari in humili gradu fidelis populi, quam in
cleri sublimitate et deterius vivere, et districtius
judicari. Multi enim, non quidem omnes, sed tamen
multi, certum est, nec latere queunt prae multitudine,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.