PL 182, col. 855

De conversione (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

nec prae impudentia quaerunt: multi utique libertatem,
in qua vocati sunt, in occasionem carnis dedisse
videntur, abstinentes remedio nuptiali, et in
omne deinceps flagitium effluentes.
CAPUT XXI. Serio cohortatur ad poenitentiam.
37.
Parcite, obsecro, fratres, parcite animabus
vestris, parcite sanguini qui pro vobis effusus est.
Horrendum cavete periculum, ignem qui paratus
est declinate. Inveniatur tandem non irrisoria perfectionis
professio; exhibeatur etiam virtus in specie
pietatis. Non sit inanis caelibis vitae forma, et vacua
veritatis. Quidni periclitetur castitas in deliciis, humilitas
in divitiis, pietas in negotiis, veritas 494
in multiloquio, charitas in hoc saeculo nequam? Fugite

de medio Babylonis, fugite, et salvate animas
vestras. Convolate ad urbes refugii, ubi possitis et
de praeteritis agere poenitentiam, et in praesenti obtinere
gratiam, et futuram gloriam fiducialiter praestolari.
Non vos retardet conscientia peccatorum:
quia ubi illa abundaverunt, superabundare gratia
consuevit. Non poenitentiae austeritas ipsa deterreat.
Neque enim condignae sunt passiones hujus temporis
ad praeteritam culpam, quae remittitur; non ad
praesentem consolationis gratiam, quae immittitur;
non ad futuram gloriam quae promittitur nobis. Denique
nulla est tanta amaritudo, quam non prophetica
farina dulcoret [(IV Reg. IV, 41)] , quam non sapidam
reddat sapientia, lignum vitae [(Exod. XV, 25)] .
38.
Si verbis non creditis, operibus credite,

exemplis acquiescite plurimorum. Currunt undique
peccatores ad poenitentiam, et natura pariter et
consuetudine delicati exteriorem omnino asperitatem
non reputant, ut exasperatae conscientiae leniantur.
Nihil credentibus impossibile, nil amantibus difficile,
nil asperum mitibus, nil humilibus arduum reperitur,
quibus et gratia fert auxilium, et obediendi
devotio lenit imperium. Quandiu ambulatis in magnis
et mirabilibus super vos? Magnum prorsus et
mirabile est ministrum esse Christi, et mysteriorum
Dei dispensatorem. Longe super vos est ordo pacificorum,
nisi forte, omissis gradibus praeostensis, saltare
magis, quam ascendere libet. Utinam tamen
quisquis sic intrat, si fieri posset, tam fideliter ministraret,

quam fiducialiter se ingessit. At difficile,
fortassis et impossibile est, ut ex amara radice ambitionis,
suavis fructus prodeat charitatis. Dico ego,
si vultis audire, imo non ego, sed Dominus: Cum
vocatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco:
quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat,
exaltabitur [(Luc. XIV, 10, 11)]
.
CAPUT XXII. Bonorum pastorum est, docere; nec fugere persecutiones propter justitiam.
39.
Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur [(Matth. V, 9)]
.
Considera diligenter non pacidicos,
sed pacificos commendari. Sunt enim qui dicunt,
et non faciunt. Sane, quemadmodum non auditores
legis justi sunt, sed factores: sic non annuntiatores

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.