PL 182, col. 87

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

et tu sedens super ambulatorem tuum, indutus purpura
et bysso, circuis plateas, vicos perambulas?
Haec sunt pacis ornamenta, non belli munimenta.
An dicis, Pax et non est pax? [(Ezech. XIII, 10.)]
. Purpura
non propulsat libidinem, non superbiam, non avaritiam
repellit; et si qua sunt alia ignea inimici jacula,
non exstinguit. Denique, quod magis metuis, febrem
non prohibet, mortem non arcet. Ubi sunt arma bellica?
ubi scutum fidei? ubi galea salutis? ubi patientiae lorica?
Quid trepidas? Plures sunt nobiscum, quam
cum illis. Sume arma, resume vires, dum adhuc praelium
durat. Adsunt Angeli spectatores et protectores:
adest ipse Dominus adjutor et susceptor, qui
doceat manus tuas ad praelium, et digitos tuos ad
bellum [(Psal. CXLIII, 1)] . Procedamus in adjutorium

fratrum, ne si forte sine nobis pugnent, sine nobis
vincant, sine nobis ingrediantur; novissime cum
clausa fuerit janua, sero pulsantibus, nobis de intus
respondeatur: Amen dico vobis, nescio vos [(Matth.
XXV, 12)]
. Fac, quaeso, te prius sciri, fac te prius
videri: ne tunc nesciaris ad gloriam, sciaris autem
ad poenam. Si te Christus agnoscit in bello, recognoscet
in coelo; et sicut promisit, manifestabit tibi
se ipsum [(Joan. XIV, 21)] ; si tamen, et tu poenitendo
et resipiscendo talem te exhibueris, ut cum fiducia
dicere possis: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum [(I Cor. XIII, 12)]
.
His interim admonitionibus verecundum
adolescentis animum pulsatum esse sufficiat.
Jam enim nostris etiam precibus pro eo divina pulsanda
est pietas; quae si ad ictus nostrarum invectionum

ejus mentem vel parum mollitam invenerit,
confido de ipsa, quod citius nos de ipso laetificabit.
EPISTOLA III. AD CANONICOS REGULARES DE AILDICURTE. Laudibus suis se terreri magis, quam demulceri. Deinde quosdam ex canonicis S. Augustini, a se susceptos non esse impediendos.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.