PL 182, col. 88
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Clericorum qui sunt in loco qui dicitur Aildicurtis,
Deo servientium, sancto conventui, magistro S. et
discipulis, pusillus grex Clarae-Vallensium fratrum,
et eorum qualiscumque minister frater BERNARDUS,
in spiritu ambulare, et spiritualiter omnia examinare
.
Exhortatio illa in litteris vestris tam salubris, tam
compendiosa, magna quidem scientiae mira charitatis
vestrae indicia, mirantibus nobis et congratulantibus
praefert. Sed quod de laudibus nostris pro
vestra devotione, quae tamen non probastis, tam
excellentia praemisistis; etsi ad humilitatis quoque
formam (quantum ex vobis est) non mediocriter instruere
nos potuit, conscientias tamen nostras multo
inferius jacentes, quantum in nobis est, vehementer
exterruit. Quis enim nostrum suam attendens conversationem,
tanta 14 de se et tam indebita, sine
magno vel metu, vel periculo possit audire? De hujusmodi
quippe alieno, seu etiam proprio se judicio
committere, securum non est. Qui enim judicat nos,
Dominus est [(id. IV, 4)] . Caeterum de fratribus, de
quorum salute vestram nimirum charitatem sollicitam
esse cognovimus, ut securos vos reddamus;
noveritis multorum illustrium virorum, et maxime
clarissimi viri Willelmi Catalaunensis episcopi,
hortatu et consilio ad nos declinasse, seque a nobis
suscipi multis precibus ac supplicationibus impetrasse:
ea videlicet intentione, ut ob tenorem arctioris
vitae, ab institutionibus beati Augustini ad observantias
sancti Benedicti Dei adjutorio sic transeant,
ut tamen ab ejus magisterio qui unus est omnibus
Magister in coelo et in terra [(Matth. XXIII, 8)] , non
discedant; illamque primam fidem, quam apud vos,