PL 182, col. 89

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

imo quam primum in Baptismo promiserunt, non
irritam faciant, sed salvam integramque custodiant.
Talibus itaque taliter susceptis, absit ut sinceritatem
vestram, aut in suscipiendo laesam, aut in retinendo
laedendam esse credamus: dum tamen illos,
si forte infra annum probationis, qui regulariter
constitutus est, coepta deserere, et ad vos redire
velle contigerit invitos non detineamus. Alioquin,
sanctissimi fratres, vestra non refert, ut spiritum
libertatis qui in eis est, anathemate inconsulto frustra
impedire nitamini: nisi forte (quod Deus avertat)
quae vestra, non quae Jesu Christi sunt, quaerere studeatis.
EPISTOLA IV. AD ARNOLDUM ABBATEM MORIMUNDI. Arnoldum abbatem, temere relicto monasterio peregrinantem, ad monasterii curam revocat, fratrum scandala et gregis pericula exponens.

Domno abbati ARNOLDO, frater BERNARDUS de Clara-Valle,
spiritum compunctionis et consilii.
1.
Primo scire te volo, domnum Cisterciensem,
necdum quando tuus nuntius ad nos venit, de Flandria,
quo paulo ante per nos transierat, remeasse;
et ob hoc nec litteras accepisse, quas ei jussisti
praesentari, et adhuc esse tantae a te praesumptae
novitatis ignarum. Felix interim, cui tam tristes
rumores, vel ad tempus liceat ignorare. Deinde
quod de tui, desperando nos, revocatione interdicis,
ne quod quasi inconcusse apud te fixum est, frustra
tibi litteras dirigendo dissuadere conarer: in hoc

tibi obedire fortasse quidem pro ratione non debui;
revera autem prae dolore, fateor, non potui: cum
etsi pro certo scirem, ubi te opportune invenissem,
ipse potius venissem, quam has misissem, effecturus
fortasse per me ipsum, quod nullis litteris possum.
Rides forsitan meam hujusmodi tanquam cassam
fiduciam, utpote propriae pertinaciae conscius:
ad quam utique flectendam, nullam vim, nullam
precem, nullam speras praevalere industriam. At
vero ego de illius potentia non diffidens qui dixit: omnia sunt possibilia credenti
[(Marc. IX, 22)]
:
fidenter usurpans et mihi illam sententiam, Omnia
possum in eo qui me confortat [(Philipp. IV, 13)]
:
quamvis in magna parte lapidei cordis tui obstinationem
et ipse non ignorem, utinam nunc tamen,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.