PL 182, col. 90
Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
sive fructuose, sive frustra, tuo lateri adhaererem.
Quanta quae me movent adversum te, frustra nescio
an fructuose, jacerem tibi in faciem; non solum
verbis, sed et vultu et oculis. Tuis deinde provolutus
vestigiis, tenerem pedes; amplecterer genua; totusque
a collo pendens, illud mihi dulcissimum 15
caput deoscularer, quod sub uno mecum proposito,
suavi jugo Christi jam pluribus annis attritum est.
Flerem quoque, quantum valerem, rogarem et obsecrarem
per Dominum Jesum, quatenus parceres,
primo quidem ejus cruci, qua utique redemit quos
tu quantum in te est, perimis; collegit quos
tu dispergis. Perimis, inquam, et dispergis, sive
quos tecum ducis, sive quos hic deseris: quibus utique
etsi diversum, non dispar tamen utrisque metuimus
periculum. Deinde etiam parceres et nobis
amicis tuis: quibus licet immeritis, nonnisi fletum
et lacrymas reliquisti. O si hoc mihi licuisset, flexissem
forsitan affectione, quem ratione non possum:
pectusque illud ferreum, quod nec Christi timore in
hac re duntaxat cedere acquiescit, fraterna forte
pietas emollisset. Sed heu! et hanc nobis copiam
substraxisti.
2.
O magna nostri Ordinis columna! Patienter
quaeso, audi amicum vel absentem, tuae penitus discessionis
impatientem, tuo medullitus et labori, et
periculo compatientem. O, inquam, magna nostri
Ordinis columna! non metuis te ruente magnam
mox procul dubio ruinam secuturam? At ego, inquies,
non ruo: scio quod facio; bonam conscientiam habeo.
Esto: credimus tibi de te. Sed nunquid de
nobis, qui jam et gravia tuo ex discessu gementes
sustinemus scandala et graviora paventes exspectamus
pericula? An et tu quoque non ignoras ista,
sed dissimulas? Qua ratione ergo multorum faciendo
ruinam, te ruere non praesumis: qui in hoc videlicet
positus eras, ut non quod tibi est utile, sed magis
quod aliis; nec quae tua, sed quae Jesu Christi
sunt, quaerere debeas? Quomodo, inquam, securus
abis, qui gregi tibi commisso omnem de se securitatem
in perpetuum aufers? Quis occurret lupis incursantibus?
quis consolabitur in tribulationibus?
quis providebit in tentationibus? quis denique leoni
resistet rugienti, et quaerenti quem devoret? Patebunt