PL 182, col. 921

De laude novae militiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

HUGONI militi Christi, et magistro Militiae Christi,
BERNARDUS Clarae-Vallis solo nomine abbas, bonum
certamen certare.
Semel, et secundo, et tertio, ni fallor, petiisti a
me, Hugo charissime, ut tibi tuisque commilitonibus
scriberem exhortationis sermonem; et adversus
hostilem tyrannidem, quia lanceam non liceret,
stylum vibrarem: asserens vobis non parum fore
adjutorii, si quos armis non possum, litteris animarem.
Distuli sane aliquandiu: non quod contemnenda
videretur petitio, sed ne levis praecepsque
culparetur assensio, si quod melius melior implere
sufficeret, praesumerem imperitus, et res admodum
necessaria per me minus forte commoda redderetur.

Verum videns me longa satis hujuscemodi exspectatione
frustratum, ne jam magis nolle, quam non
posse viderer, tandem ego quidem quod potui feci:
lector judicet, an satisfeci. Quanquam etsi cui forte
aut minime placeat, aut non sufficiat; non tamen
interest mea, qui tuae pro meo sapere non defui
voluntati.
CAPUT PRIMUM. De laude novae militiae
1.
Novum militiae genus ortum nuper auditur in
terris, et in illa regione, quam olim in carne praesens
visitavit Oriens ex alto: ut unde tunc in fortitudine
manus suae tenebrarum principes exturbavit, inde et
modo ipsorum satellites, filios diffidentiae, in manu
fortium suorum dissipatos exterminet, faciens etiam

nunc redemptionem plebis suae, et rursum erigens
cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Novum,
inquam, militiae genus, et saeculis inexpertum: qua
gemino pariter conflictu infatigabiliter decertatur,
tum adversus carnem et sanguinem, tum contra
spiritualia nequitiae in coelestibus. Et quidem
ubi solis viribus corporis corporeo fortiter hosti
resistitur, id quidem ego tam non judico mirum,
quam nec rarum existimo. Sed et quando animi
virtute vitiis sive daemoniis bellum indicitur, ne hoc
quidem mirabile, etsi laudabile dixerim, cum plenus
monachis cernatur mundus. Caeterum cum uterque
homo suo quisque gladio potenter accingitur, suo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.