PL 182, col. 93

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

subjectionem, abbatis 17 scilicet Cisterciensis, licentiam
vel assensum: sed cum esset homo sub
potestate, habens et ipse sub se milites, potestatis
impatiens superioris, alienum quidem jugum a propria
cervice superbus abjecit, suum autem superbior
in subjectos retinuit. Siquidem de magna multitudine
monachorum, quos circuiens mare et aridam
inaniter congregarat, non Christo, sed sibi;
paucis admodum, hisque simplicioribus ac remissioribus
relictis desolatis, meliores quosque et perfectiores
sui socios erroris assumpsit. Inter quos,
tres quorum nos maxime ablatione turbavit, ausus
est etiam seducere, et secum ducere statuit; Evrardum
videlicet fratrem nostrum [ al., vestrum], et
Adam quem bene nostis, nobilemque illum puerum

Conradum, quem et pridem non sine scandalo tulerat
de Colonia. Quos tamen, si operam dare volueritis,
vestra confidimus posse revocari industria.
2.
Nam de ipsius Arnoldi revocatione, quia jam
in pluribus ejus inflexibilis animi obstinationem
probavimus, incassum laborare vos nolumus. Audivimus
autem Evrardum et Adam, et nonnullos
ejusdem consortii alios fratres, in vestris adhuc
partibus demorari. Quod si verum est, oportet vos
eos per vos interim, si dignamini, convenire,
flectere precibus, ratione convincere, et columbinam
eorum simplicitatem prudentia instruere serpentina;
ne putent obedientiam inobedienti adhaerere,
ne licite sequi se posse confidant vagantem
illicite, ne seducantur deserere professum Ordinem

propter inordinatum hominem; cum ipsum quoque
angelum de coelo, si aliud eis evangelizaverit, dubitare
non oporteat apostolica auctoritate anathema
dicere [(Galat. I, 8)] : et ab ipso doceantur Apostolo,
se ab omni fratre inquiete ambulante debere
subtrahere [(II Thess. III, 6)] . Qui vos quoque doceat,
non superbe sapere, nec sperare in incerto
divitiarum [(I Tim. VI, 17)] , donec omnibus abrenuntiantem,
probatum sibi Christus vindicet discipulum.
Valete.
EPISTOLA VII. AD ADAM MONACHUM. Adamum ut ad monasterium vel nunc tandem abbate mortuo redeat, hortatur: ostendit, in tali causa nullum fuisse obedientiae vinculum. Demum respondet, cur aliorum Ordinum religiosos recipiat.

1.
Si maneres in charitate, quam in te olim aut
novimus aut putavimus, charitatis profecto damna
sentires, quae utique sunt scandala pusillorum. Nec
enim charitas charitatem offenderet aut contemneret,
cum sentiret offensam. Nam se ipsam non potest
negare, nec enim in se divisa est. Novit potius
in se divisa conjungere: conjuncta dividere nescit.
Proinde, ut dixi, si maneret in te, non sileret, non
quiesceret, non dissimularet, gemens et aestuans,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.