PL 182, col. 94

Epistolae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

et intra pium pectus tuum procul dubio submurmurans
illud: Quis scandalizatur, et ego non uror? [(II Cor. II, 29.)]
Siquidem benigna est, pacem diligit,
congaudet unitati. Sola quippe est quae illam
generat, colligat, solidat, et conservat ubicunque
servari cognoscitur in vinculo pacis. Infensa ergo
vobis hac tam honorabili matre unitatis et pacis,
quo pacto, quaeso, vestrum quodcunque sacrificium
Deo fore acceptum praesumitis, cum absque illa nec
martyrium quidem aliquid esse putet Apostolus? [(I Cor. XIII, 3.)]
Aut qua ratione vobis forte infensam
non esse confiditis [ al. creditis], cujus castis
visceribus, cujus charis pignoribus tam inhumane
agendo non pepercistis nec parcitis, scindentes unitatem,
rumpentes vinculum pacis? Ponendum est

ergo munus quodcumque offerre paratis, et prius
habenti adversum vos, non fratri, sed fratrum multitudini
reconciliandum. Ecce nimirum universae
fraternitatis unitas adversum vestram paucitatem,
quodam veluti vestri discessus gladio sauciata conqueritur, 18
quasi quae plangens miserabiliter dicat: Filii matris meae pugnaverunt contra me
[(Cantic.
I, 5)]
. Et merito: qui enim non est cum illa, contra
illam est. Putas sine gemitu tam justum filiae gemitum
pia possit mater charitas audire? Ideo et ipsa
nostris lacrymis jungens suas, ait de vobis: Filios
enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me [(Isai.
I, 2)]
. Charitas ipse Deus est. Pax nostra Christus,
qui fecit utraque unum [(Ephes. II, 14)] . In trinitate
unitas maxime commendatur. Cui ergo charitas,

pax et unitas irata cognoscitur, quid habet in regno
Christi et Dei?
2.
Sed forsitan dicis: Abbas noster abduxit nos,
et secum ire praecepit; num inobedientes esse debuimus?
Scis quidem, nisi forte oblitus sis, quid
quadam die, communicato mecum jam conspirati
scandali consilio, ac diligenter mutua collatione discusso,
inter nos convenerit. In quo si permansisses,
et de te illud non incongrue diceretur: Beatus vir qui
non abiit in concilio impiorum [(Psal. I, 1)]
. Sed esto.
Debuistis obedire filii patri, magistrum sequi discipuli.
Licuerit certe abbati monachos suos ducere quo libuerit,
et docere quod voluerit: sed quandiu vixit.
Nunc vero mortuo illo, quem vel audire doctorem,

vel sequi ducem cogimini, quo adhuc tam grave scandalum
emendare cunctemini? Quis jam prohibet, non
dico me, sed Deum nostrum per os Jeremiae benigne
vos revocantem audire? Ait enim: Nunquid qui cecidit,
non resurget? aut qui aversus est non revertetur? [(Jerem. VIII, 4.)]
An et ille moriens interdixit, ne vel
post casum tentetis resurgere, post aversionem mutire
audeatis de reversione? Itane etiam defuncto
necesse est vos obedire, et obedire contra charitatem,
obedire in vestrae ipsorum salutis periculum?
Sed arbitror quod nequaquam firmius seu tenacius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.