PL 182, col. 942
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
quae illuminans omnem hominem venientem in hunc
mundum, ostendit ubi sit vera vita? Ideo cum dixisset, Ego um via et veritas,
subdidit, et vita: ac
si diceret: Ego sum via, quae ad veritatem duco;
ego sum veritas quae vitam promitto: ego sum
vita, quam do. Haec est enim, ait, vita aeterna,
ut cognoscent te verum Deum: et quem misisti Jesum
Christum [(Matth. XVII, 3)]
. Vel sic, quasi tu dicas:
Viam considero, id est humilitatem: fructum desidero,
veritatem. Sed quid si tantus est labor viae, ut
ad optatum lucrum non possim pervenire? Respondet: Ego sum via,
id est viaticum, quo sustenteris
in via. Clamat igitur errantibus, et viam ignorantibus, Ego sum via:
dubitantibus, et non credentibus, Ego sum veritas:
jam ascendentibus, sed lassescentibus,
Ego sum vita.
Satis, ut reor, ostensum est
ex proposito capitulo Evangelii, 560 cognitionem
veritatis fructum esse humilitatis. Accipe et aliud. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti
haec,
haud dubium quin veritatis secreta, a sapientibus et prudentibus,
id est a superbis, et
revelasti ea parvulis [(Luc. X, 21)]
, hoc est humilibus.
Et in hoc apparet quod veritas, quae superbis absconditur,
humilibus revelatur.
2.
Humilitatis vero talis potest esse definitio:
Humilitas est virtus, qua homo verissima sui agnitione
sibi ipsi vilescit. Haec autem convenit his qui
ascensionibus in corde suo dispositis, de virtute in
virtutem, id est de gradu in gradum proficiunt, donec
ad culmen humilitatis perveniant, in quo velut
in Sion, id est in speculatione, positi, veritatem
prospiciant. Etenim, inquit, benedictionem dabit legislator [(Psal. LXXXIII, 8)]
:
quia qui dedit legem,
dabit et benedictionem; hoc est, qui jussit humilitatem,
perducet ad veritatem. Quis vero est hic
legislator, nisi dulcis et rectus Dominus qui legem
dedit delinquentibus in via? [(Psal. XXIV, 8.)] In via
quippe delinquunt, qui veritatem derelinquunt. Sed
nunquid vel sic a dulci Domino derelinquuntur?
Ipsis ergo dulcis et rectus Dominus legem dat
viam humilitatis, per quam redeant ad cognitionem
veritatis. Dat occasionem recuperandae salutis, quia
dulcis est; non tamen absque disciplina legis, quia
rectus est. Dulcis, quia perire non patitur; rectus,
quia punire non obliviscitur.
CAPUT II. Quo fructu ascendantur gradus humilitatis.
3.
Hanc itaque legem, qua reditur ad veritatem,