PL 182, col. 943

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

beatus Benedictus per duodecim gradus disponit:
ut sicut per decem praecepta legis ac geminam circumcisionem
(in quo duodenarius numerus adimpletur)
ad Christum venitur; ita his duodecim gradibus
ascensis, veritas apprehendatur. Illud quoque
quod in scala illa, quae in typo humilitatis Jacob
monstrata est, Dominus desuper innixus apparuit [(Gen. XXVIII, 12, 13)] ,
quid nobis aliud innuit, nisi
quod in culmine humilitatis constituitur cognitio
veritatis? Dominus quippe de summitate scalae prospiciebat
super filios hominum tanquam Veritas,

cujus oculi sicut fallere nolunt, ita falli non norunt,
ut videret si est intelligens aut requirens Deum. An
non tibi de alto videtur clamare ac dicere requirentibus
se (novit enim qui sunt ejus): Transite ad me,
omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis
implemini? [(Eccli. XXIV, 26)]
et illud: Venite ad me,
omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam [(Matth. XI, 28)]
.
Venite, inquit. Quo? Ad me veritatem.
Qua? Per humilitatem. Quo fructu? Ego vos
reficiam. Sed quae est refectio, quam Veritas ascendentibus
promittit, pervenientibus reddit? An forte
ipsa est charitas? Ad hanc quippe, ut ait beatus
Benedictus, ascensis omnibus humilitatis gradibus
monachus mox perveniet [(Reg. cap. 7, grad. 12)] .
Vere dulcis et suavis cibus charitas, quae fessos allevat,
debiles roborat, moestos laetificat. Jugum denique

Veritatis facit suave, et onus leve.
4.
Bonus cibus charitas, quae media in ferculo
Salomonis consistens [(Cantic. III, 9, 10)] , diversarum
odore virtutum, velut diversi generis fragrantia
pigmentorum, esurientes reficit, 561 jucundat reficientes.
Ibi siquidem apponitur pax, patientia,
benignitas, longanimitas, gaudium in Spiritu sancto:
et si quae sunt aliae veritatis seu sapientiae generationes,
apparantur [ al. apponuntur] in illa. Habet
et humilitas in eodem ferculo suas epulas, panem
scilicet doloris et vinum compunctionis, quas primo
Veritas incipientibus offert, quibus utique dicitur: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem
doloris
[(Psal. CXXVI, 2)]
. Habet ibidem contemplatio

ex adipe frumenti solidum cibum sapientiae, cum
vino quod laetificat cor hominis, ad quae Veritas
perfectos invitat, dicens: Comedite, amici mei, et
bibite; et inebriamini, charissimi [(Cantic. V, 1)]
. Media,
inquit, charitate constravit propter filias Jerusalem [(id. II, 10)]
;
propter imperfectas videlicet animas,
quae, dum adhuc illum solidum cibum minus capere
possunt, lacte interim charitatis pro pane, oleo pro
vino nutriendae sunt. Quae recte media describitur,
quia ejus suavitas nec incipientibus praesto est,
prohibente timore; nec perfectis satis est, pro abundantiori
contemplationis dulcedine. Hi adhuc a
noxiis carnalium delectationum humoribus, timoris
amarissima potione purgandi, nondum lactis dulcedinem
experiuntur: illi jam avulsi a lacte, epulari

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.